Latin
Letter 4
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Dicimus ergo, Unus est Christus, unus est Deus, hominisque filius; id est, una est Christi Dei hominisque persona: non tamen dicimus unam esse Christi Dei hominisque naturam. Concordantes cum Apostolo volente probare unitatem personæ: Nam in quo, inquit Corinthiis, quod donavi, Ii quid donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 10). Nunquid non metitis personas diceret, si vellet in Christo duas significare substantias? Evidentem simililer adhibens differentiam substantiarum dicit alio loco: Etsi crucifixus est, ex infirmitate crucifixus est, sed vivit ex virtute Dei (11 Cor. XIII, 4). N anquid non ipse crucifixus est qui vivit? et tamen qui ex infirmitate crucifixus est, ex virtute Dei vivit. Unde ad amorem commendationemque personæ unius, sic unus Christus praedicatur, ut aliquando una ejus v< humana natura vel divina commemoretur, et utraque tamcn Intelligatur: quoniam inest unitas, ut qui unam nominet, ambas significet. Propter quod Apostolus solam humanitatem tangit, ad Timotheum dicens: Unus est Deus, unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). De divinitate dicit ad Corinthios: Nam elsi sunt qui dicantur dii (i. ,quidem sunt multi), nobis tamen unus Deus ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 5). -Dcsunt reliqua.