# Epistolae Et Opuscola 5.1

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.1

Magnorum virorum mihi negotium conaris adjungere, propter eos qui Deum nostrum Jesum negant unum esse de sancta et individua Trinitate, quid senliam delectatus audire. Sed hoc, fateor, ingenii mei pusillitas aut vix valet, aut assumere omuino non audet. Quis enim ego, aut qualis ego, cui liceat de dubiis rebas statutam proferre sententiam, novosque sermones in electionis auctoritate, utrum suscipi debeant, recentioribus definire temporibus? Utinam mihi fide simpiici, quam catholica per universum mundum docet Ecclesia, sic donet Ocus esse contentum, ut omni, si fieri potest, hujus vitæ miserabilis tempore orationi et jejuniis vacans, plangam cum pusillis fratribus mess delicta multa et gravia, sive quae jain doleo commissa, sivc quæ adhuc cogor ex carnis fragilitate committere! Beatum me profecto tunc astimabo, quando positus iti silentio monasterii, illum versiculum psalmi per momenta cantavero: Dixi: Custodiam vias nua, ut non delinquam i lingua mea (Psal. XXXVIII, 1). Loquantur et prædicent quibus honor sacerdotii docendi auctoritatem tribuit; nos discere parati sumus; docere alios nOli præsumimus. Interroga igitur, vir prudentissime, si quid veritatis cupis audire, principaliter apostolicæ sedis antistitem, cujus sana doctrina constat judicio veritatis, et fulcitur munimine auctoritatis. Interroga plurimos per diversa terrarum loca pontifices, quibus scientia cœlestium præceptorum divinitus inspirata, famam grandem sui cum veneratione collegit. Istos sine dubio et:Id disputandum idoneos, et ad suadendum frequenti exercitatione paratos, nec vituperaberis si consulas adhuc incertus; et laudaris a si sequaris veraciter doctus. A me autem sic expete debilum charitatis, ne incurrere suadeas culpam temeritatis.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
