Latin
5.10.1 to 5.10.20
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 5.10.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus modus est. Fortasse Dominus Jesus Christus, unus esse de sancta et individua Trinitate fraudulenter intimetur; propter hoc videlicet ut non ejus humanitas, quam suscipiendo in unitatem personx suae vocari coepit Dominus Jesus Christus, sed divinitas ejus propter quam asseritur unus esse de sancta et individua Trinitate, praedicetur esse passibilis, quoties Dominus Jesus passus pro salute hominum non tacetur. Hic vero sensus aut Arianos juvat ad deteriorandam Filii divinitatem, aut unius tantum in eo naturae interserit opinionem, dum duarum personarom timet incurrere suspicionem. Tertius adhuc modus est, ne firmantibus a nobis Dominum Jesum Christum unum esse de sancta et individua Trinitate, confestim a nobis quaeratur, Quid unus? Verbi enim gratia, si voluero dicere, Gabriel unus est ex angelis Dei, interrogatus, Quid unus? respondeo, Angelus, quia jam illos omnes angelos dixi. Aut si iterum similiter loquar, Ephesinam Ecclesiam unam esse de septem Ecclesiis ad quas Joannes scribit apostolus, interrogatus, Quid unam? mox re. spondeo, Ecclesiam, quia jam illas septem Ecclesias dixi. Pari ratione si homines tres accessisse aliquo, aut recessisse aliunde pronuntiem, cum dixero, Unus ex his venit ad me, interrogatus, Quid unus? mox respondeo, Homo, quoniam illos tres homines dixi. Cum vero dixerimus, Dominum Jesum Christum unum esse de sancta et individua Trinitate, interrogati, Quid unus? non possumus dicere, unus Deus, quia Trinitas illa non esi Deorum; nec penitUit ratio ut dicamus: Dominus Jesus Christus unus Deos est de sancta et iudividua Trinitate; sed dicimus potius: Tota Trinitas unus Deus. Similiter interrogati, Quid unus? quando dicimus Dominum Jesum Christum unum esse de sancta et individua Trinitate, non possumus respondere, Filius, quia Trinitas illa non est filiorum; unus enim in Trinitate est Filios. Et si dicitur ita dici: Dominus Jesas Christus, unus est de sancta et individua Trinitate, tanquam si dicatur, una persona, rectissime hoc dicitur;