Latin
5.10.35 to 5.10.43
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 5.10.35-43
Unproofread scanNot analysed yet
et omnino hunc sensum, nisi forte melius aut aptius exponatur, pericolosissimum judicari. Unde desistendum a contentionibus reor, exspectandum potius persuadens, patifenterque hanc dubitationem ferendam, donec universalis Ecclesiæ auctoritate vel pronuntietur suscipienda, vel prodatur abjicienda. Neque enim fides vera, si de hac sententia taceatur, minus prædicabitur; aut nisi per hanc sententiam roboretur, minus firma existimabitar: cum, etiamsi ita esset, sequi nos apostolica verba plus deceret, ubi nobis dicitur: Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus; et, Si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit (Philip. III, 16, 15). Ad hoc pervenimus,,scire Dominum Jesum Christum ex duabus atque in duabus substantiis vel naturis, unam habere personam. Hoc tencamus, hoc sapiamus, hoc praedicemus; et si quædam verba minus caute proferamus, aut plus forte solliciti taceamus, velut si quid aliter saperemus, hoc quoque Deus nobis revelabit.