# Epistolae Et Opuscola 5.2.1-14

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 5.2.1 to 5.2.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.2.1

Sufficit mihi, propter bea i Pe:ri manifestam sententiam, quæ fidelibus cunctis generaliter loquitur: Parati ad respondendum omni poscenti vos rationem de fide et spe quæ in vobis est (I Petre III, 15); sciscitanti quomodo credamus, illico respondere: Credere nos in unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, Patrem a I: ullo genitum, Filiam de Patre unigenitum, Spiritum sanctum de Patre ingenito et Filio unigenito semper procedentem; ita ut hac beata Trinitate, quam unum diximus Deum, Pa. ter non sit Filius aut Spiritus sanctus, Filius nunquam sit Pater aut Spiritus sanctus, Spiritus sanctos nec Pater sit aliquando, nec Filius, sed Pater solius Filii Pater sit, ut Filius solius Patris Filius, Spiritus vero sanctus Patris et Filii communiter Spiritus. Simul autem hi tres naturaliter unus Deus, propter id, quod unus Deus, unam habentes substantiam; pro. pter id, quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, tres personas; propter id, quod un s Deus, simul omnia inseparabiliter operantes; propter id, quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, quædam sibi prop ia vindicantes: sicut generare solius Patris, et nasci solius Filii, et precedere de ambobus, solius contitemur Spiritus sancti Sicut Patrem solum locutum dc nulle: llic est Filius meus dilectus, in que mihi bene complacui (Matth. III, 17); Filium solum de Virgine natum, et a Juannc in Jordane flumine baptizatum; et Spiritum sanctum solum in columbas specie descendisse. Olim quippe illos veritas confutavit hæreticos, qui sic unum Deum Trinitatem dicere voluerinl, ut quem Patrem fatebantur, ipsum sibi Filium, ipsum fingerent Spiritum sanctum: dum scilicet qui manens in cœlestibus creaturæ tHius Pater fu I, pro tensus in Virginem, et nascendo inter homines Filius fieret; rursusque dispensationis humanæ consummato mysterio, super apostolos in linguis igneis vcniens, Spiritus sanctus vocaretur: hoc errore compulsi non Filium Dei Patris, sed Patrem credere crucifixum.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
