# Epistolae Et Opuscola 5.2.15-23

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 5.2.15 to 5.2.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.2.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.2.15

Unde eos etiam Patripassianos appellari vetustas ostendii. Ita igitur propter u am substantiam Sabellius tres noluit fateri personas, sicut e contrario Arius propter tres personas, tres voluit prædirare substantias. Apostolica sane Ecclesia tres personas contra Sabellium numerans, unam vero subsitantiam vel essentiam contra Arium vindicans, ita dictum sibi meminit:Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus esi (Deut. VI, 4); ut hic unus Deus non sit solilarius, sed Trinius, Pater scilicet, Filius, et Spiritus sanctus. Qua confessione prælata, magnum pietatis et mirabile sacramentum (/ Tim. III, 16), quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, apparuit angelis, prædicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gluria, subsequenti veneratione pandentes, ita pro redemptione humani generis hUmanam naturam credimus suscepissc. ut ille qui Trinitate perfecta Deus unigenitus permanebat ac permanet, ipse ex Ma.ria fieret primogenitus in nullis fratribus (Rom. VIII, 29): ct hunc eumdem quem genuerat Deus Pater ante omnia tempora, ipsum generaret homo mater, postquam venit plenitudo temporum.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
