# Epistolae Et Opuscola 5.5.21-39

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 5.5.21 to 5.5.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.5.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.5.21

ut et natura susceptrix, et natura suscepta, sine. ula confusione ineffabiliter adunata, unius crederetur esse personæ; dum cujus est divinitas ipsius est humanitas; et cujus est humanitas, ipsius divinitas: et licet alia sii divina natura, alia sit humana nalura, non sit tamen alius Christus, cujus est divina natura, et alius Christus, cujus est humana natura; sed idem sit unus Christus, cujus est humana et divina natura. Neque enim sic in Christo, sicut in prophetis inhabitavit Dei Verbum, sed Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14). IIic est Dominus Jesus Christus. De nullo denique propheta, quamvis ex persona Dei multa saepius loquantur, Scriptura sancta narravit quod esset super omnia Deus. De Christo aulem fiducialiter Apostolus clamat: Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. IX, 5). Si quis enim negaverit Christum Dei hominisque filium unam habere personam, duos prædicat Christos; et si duplex adorandus vel colendus est Christus, non Trinitatem, sed quaternitatem adorat. Si quis -iterum unam Christi dicit esse naturam, et quamvis eum ex duabus negare non audeat, in duabus tamen substantiis confiteri veretur aut dubitat, hic aut unius naturæ abolitionem, aut utrarumque asseverat confusionem. Nisi enim de duabus unam simul abstulerit, aut utrasque confuderil, unam quomodo praedicct non habebit. Mos Scripturarum testimoniis, ut epistolae modus teneatur, breviter refutantes, verba Salvatoris I nostri primitus consideremus, quibus fixam regulam divini baptismatis tradens, hoc apostolis suis dicens a: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Illos enim qui putant Christum unam non habere personam, interrogo: Nominato in baptismate Filio, si non est una Dei hominisque persona, quae persona cominatur? Si dixerint, Filii Dei, nec hunc esse confitentur filium hominis, quem Filium Dei;

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
