# Epistolae Et Opuscola 5.5.40-60

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 5.5.40 to 5.5.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.5.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.5.40

ergo omnis a regenerationis sacramento gratia mediatoris aufertur. Unus est enim, sicut dicit Apostolus, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. ii, 5). Et si (quod absit) nominato in baptismale Filio, sola Filii Dei persona nominatur, et persona Filii Dei hominis non commemoratur, mediator non nominatur. Et quomodo sine mediatore Pater reconciliatur? aut si forte non reconciliatur, ut quid baptismus datur? Si autem reconciliatur, per mediatorem recouciliatur. Si per mediatorem reconciliatur, mediator iste non est tantum Deus, neque tantum homo, sed Deus homo; ut jungat hominem, habens in una cademque persona cum Deo divinitatem, cum hominibus humanitatem, et propter hoc mediator. Nam si al:er fuerit Deus, alter homo; id cst, aliam personam habuerit Deus Christus, aliam h< mo Christus; nec persona illa Christi quæ habet cum Deo divinitatem, mcdiatur noster est, quia non nobiscum habet humanitatem; nec persona filii hominis quæ nobiscum habet humanitatem, mediator noster est, quia non habet cum Deo divinitatem. Proinde si cum baptizamur, illam tantummodo personam qnae habet cum Deo divinitatem, nominamus, et quomodo sine mediatore reconciliamur? Restat ergo ut si nominato in baptismate Filio mediatorem nominare volumus, ipsum Fllium non dividamus; sed hunc esse Deum, quem hominem confitentes, negatores unius personæ veraciter confundamus. Alioquin quomodo verum erit, quia quicunque in Christo baptizamur, in morte ipsius baptizamur (Rom. VI, 3), si quando Filium in baptismate nominamus, non unam personam Dei hominisque, sed personam solam Filii Dei sine persona filii hominis nominamus; quando si vere fuissent dux persona;, ad commemorandam mortem Christi in qua nos baptizari docet Apostolus, persona filii hominis commemorari debuerat! Secundum hominem enim mori potuit Christus. Sed si ille qui personam unam negare conatur in Christo, ne excludat incarnationis a baptismate sacramentum, nominato Filio personam filii hominis asseverat nominari;

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
