Latin
5.5.79 to 5.5.93
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 5.5.79-93
Unproofread scanNot analysed yet
III, 13); et propter quam tardis mentibus inculcandam rectissime sequeretur, Filius hominis qui est in cælo. Hic enim quæro: si non est una Dei hominisque persona, quomodo dicit: Filius hominis qui est in cælo, quando adhuc necdum passus loquebatur in sxculo? Quomodo est, inquam, quomodo est in coelo filius hominis ante mortem crucis, ante gloriam resurrectionis, ante triumphum ascensionis, nisi quia adhæsit ad unitatem personæ Filio Dei, qui nunquam recessit ex cælo; et ideo est filius hominis in coelo, quia ibi est semper Filius Dei, qui factus est filius hominis? Mirum quippe, mirum, nisi intelligatur, apparet. Dominus dicit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de cælo descendit; et quasi interrogaret aliquis: Quis est iste? confestim sine dubitatione respondit: Filius hominis qui est in cælo. 0 Domine Jesu, In prinpio Verbum, et Verbum apud Deum, et Deus Verbum; nonne antequam descenderes, et Verbum caro fieres et habitares in nobis, Deus tantum fuisti, Patri et Spiritui sancto consubstantialis, atque una in Trinitate persona? Quomodo ergo nunc ais: NenIo ascendit in cælum, nisi qui de cælo descendit; et statim personam descendentis insinuans sequeris, Filius hominis qui est in cælo? Quomodo descendit filius hominis, antequam tu fieres filius hominis, nisi quoniam tu qui eras ab initio Filius Dei, tu Deus unigenitus, tu una in Trinitate persona, factus es filius hominis; et sic factus es filius hominis, ut non a! tera esset persona tua, altera filii hominis?