# Epistolae Et Opuscola 5.6.1-24

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 5.6.1 to 5.6.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.6.1

Harc denique una commendatur, quando Pharisæi interrogantur a Christo: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est (Matth. XXII, 42)? Et respondentibus, David, dicit Jesus: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1)? David enim vocat eum Dominum, et quomodo filius ejus est? Ubi Pharisæi quidem convicti sunt et humiliati; sed nos tamen, si pie quaeramus, admoniti. Quare enim filius David Dominus David, nisi quia Dominus David ipse factus est filius David? Nam profecto si non esset una Christi persona, non posset esse filius David, Dominus David. Sed ideo est lilius David, Dominus David, quia personam quam habet Dominus David, ipsam habet filius David. Hæc una persona, postulanti Philippo et dicenti: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis; Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem (Joan. XIV, 8, 9)? Cum enim Philippus non videret oculis carnalibus nisi hominem qui loquebatur, audivit sibi ore hominis dici: Qui me videt, videt et Patrem. Quare hoc, nisi quia ipse bomo cst Deus, quem qui videt, videt et Patrem? Alioquin ei uon esset una Dei hominisque persona, non diceret, Qui me videt; jam visus in carne, videri adhuc volens in divinitate, sed diceret potius, Qui videt Deum meum, videt personam Dei mei. Quid est autem dicere videnti se, Qui videt me, nisi dicere: Ego sum qui vidcor, ego qui non videor? Et qui me jam foris carnaliter videt, si videt iutus spiritaliter, non alterum, sed me; hic profecto qui sic videt me, videt et Patrem. Et secutus statim: Ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 10).

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
