# Epistolae Et Opuscola 5.6.25-40

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 5.6.25 to 5.6.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.6.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.6.25

Quando diceret caro motUlis, Ego in Patre, et Pater in me, nisi ipse propter unitatem personæ esset Deus immortalis, qui crucifigendus fuerat homo mortalis? Audi eum adbuc unius esse veritatem personae modis pluribus allegantem. Cum interrogaret discipulos suos: Quem me, inquit, dicunt homines esse filium hominis (Matth. XVI, 13)? Post opiniones multas et varias hominum quibus alii Eliam, alii Jeremiam, alii Joannem Bapiistam, alii unum ex prophetis opinabantur esse Christum Dei, Dominum prophetarum, distinguere se Dominus a famulis volens, unumque se Christum inculcare videntibus cupiens: Vos autem, ait, quem me esse dicitis (Ibid., 15)? Respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16). Hic si una persona Filii Dei et filii hominis non fuisset, quomodo beatus Petrus appellante se Christo filium hominis, velut contradiceret adderet: Tu es Christus Filius Dei vivi? Christus dicit: me filium hominis: Petrus dicit, Tu ea Filius Dei vivi. Si non est una Christi persona, de alio Petrus interrogatur, alium confitetur. Interrogatur, Quem me esse dicunt homines filium hominis? et respondet: Tu es Christus Filius Dei vivi. Sed si beatus Petrus nunquam meruisset magistri sermone laudari, nisi ipsum confiteretur de quo interrogabatur, a quo ei diceret, Tu, a quo audierat, Me, Ipse est filius hominis, qui est Filius Dei vivi. De quo Paulus ad Hebræos scribens, ut unius eum personae semper ostendat, ita ait: Jesus Christus heri et hodie, ipse est et in sæcula (Hebr. XIII, 8). Ubi ipse quod semel posuit, etiam ter intelligi voluit, tanquam diceret: Jesus Christus ipse heri, ipse hodie, - ipse et in sæcula: heri, antequam acciperet carnem; hodie, quando, juxta vaticinium Jeremiæ prophetæ, Hic Deus noster, et non æstimabitur alius absque illo: qui invenit omnem viam scientiæ, et dedit eam Jacob puero suo, et Isracl dileclo suo.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
