Latin
5.7.1 to 5.7.21
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 5.7.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Carnem quippe suscipiendo, naturas adunavit. non personam duplicavit. Naturas plane adunavit, sine confusione permanentes, et in saecula permansuras. Sic enim adunavit, ut nec divinitas in humanitatem mutaretur, nec humanitas a divinitare absorberetur, sed utraque natura incolumis custodita suis officiis uteretur, suis operibus agnosceretur, suis nominibus vocaretur, verumtamen personis propriis non distingueretur. Non sic enim adunatæ suut duæ substantiae, divina scilicet et humana, ut fieret una sub- tantia; sed ut esset unius personæ, atquc ex eis unius semper existeret Christus. Absit eniti ut dum unam cogit ventas prædicare personam, duas audeamus negare naturas. Si enim creator factus est creatura, si Verbum factum est caro, si Deus babitu inventus est ut homo; nec creator creari, nec Verbum caro fieri, necDeus esse homo potuit sine alterius susceptione naturæ. Etsi altera est natura suscepta, duæ sunt profecto naturæ, non una. Sed si ex duabus facta esse asseritur una, quae facta sit debet primitus dici. Quamvis enim ex duabus substantiis una aliqua vix valeat fieri sine ambarum confusione aut unius abolitione, tamen quoties ex duobus fit aliquid unum, nova res fit; ct si nova res fit, novum necessario naturae nomen existendo novilcr sumit. Verbi gratia, alia est in nobis natura animae, alia corporis: illa spiritalis, ista terrena; illa invisibilis, isla visibilis. Et quia ex his duabus una est facta natura, novum naturæ nomen indepta est, ut diceretur homo. Separatim enim dicitur anima, separatim corpus; Dee anima potest nuncupari corpus, nec coipus potest nuncupari anima, simul autem corpus et anima recte nuncupatur homo. Nec natura animæ est nalura corporis, nec natura corporis est natura animæ; simul autem constans ex natura corporis et animæ, una est natura humana. Proinde si divina natura et humana natura confirmantur unam fecisse naturam, inveniatur etiam quam naturam, quæ nec divina appelletur, nec humana;