# Epistolae Et Opuscola 6.6

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.6

Plura hinc possem qucrelis luctuosis sub quadam tragœdia flebiliter deplerare; sed sufficere mihi videtur quid Ecclesia Justinianæ Carthaginis, per linguam gloriosi pontificis sui beatæ memoriæ. Ca preoli, clementissimo principi Theodosio scribentis, rationabiliter definivit, dicens: « Nihil in divinis huinanisque actibus, nihil tam in sacris quam in publieis rebus obtinere ullam poterit firmitatem, si ea quae debito sententiae judicialis fine clauduntur, post annorum spatia et quaelibet volumina sæculorum, tanquam in emendatione Patrum velut instructor præsumat emendare posteritas. » Et in alia epistola ad Ephesinum concilium per Versulam directa diaconum: f Habet quidquid forte nuper exoritur, discussionis necessitatem, ut aut recipi probatum, aut damnatum possit excludi. Ea vero de quibus antea jam judicatum est si quis admiserit in retractationem vocari, videbitur de fide quam nunc usque tenuit ipse dubitare. » Ecce jam non statuta tantum synodalia, sed pene cunctorum firmata judicia, vocari rursus in examen nimis esse culpabile memorabilis ductor Carthaginiensis Ecclesiae profitetur; quomodo ergo nunc olim judicata judicabuntur? Si tunc aliquis accusator epistolæ cujus catholica esse dictatio claruit ad majora judicia provocaret, appellationi forsilan secundum consuetudinem locus pateret; sed quo iret? aut ubi majores reperiret in Ecclesia judices? ante se habens in legatis suis apostolicam sedem, qua consentiente, quidquid illa definivit synodus, accepit robur invictum? Vox igitur adempta volentibus male assumpta defendere, quomodo iterum restituetur? quis erit post tantos ac tales pontifices negotii jam peracti novus et idoneus cognitor? ex quibus mundi partibus aut civitatibus meliores antiquis episcopis congregabuntur episcopi, quibus potestas detur sententias emendare majorum? vel qua spc confidenter assumant aliquid definire, videntes talium virorum judicia repente cassari? Quomodo successoribus nostris poterit placere quod a; mus, si per nos docebuntur irritum facere quod praecessores suos gessisse cognoverint? Unde hæc nova cautela? nunquid post papam Leonem, Anatolium, Maximum, Juvenalem, vel cæteros illius temporis sacerdotes, nullus fuit ex eorum successoribus qui legeret altentius, et intelligeret epistolam venerabilis Ibae episcopi male synodo insertam fuisse? Modo coepit hæreticorum querela movere catholicos, ut cogitent banc epistolam reprobare.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
