# Epistolae Et Opuscola 6.7

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.7

Habeo dicere: si retractentur Chalcedonensis decreta concilii, de Nicæna synodo cogitemus, ne simi!e pericnlum patiatur. Universalia concilia, præcipue illa quibus Ecclesiæ Romanae consensus accessit, secundæ auctoritatis locum post canonicos libros tenent. Sicut legentibus Scripturam divinitus inspiratam non licet aliquid reprehendere, quamvis minime valeant altitudinem cælestis oraculi comprehendere, sed pius lector et quod non intelligit credit, ut quod credit mereatur intelligere; sic omnino nec aliter concilia quae vetustas firmavit et custodivit devota posteritas obedientiam de nobis exigunt, nullam relinquentes dubitandi necessitatem. Longe illa sunt de quibus Apostolus dicil: Omnia probate; quod bonum est tenete; ab omni specie mali abstinete vos (I Thess. v, 21, 22). Quae autem finiuntur judicantibus episcopis sanctis, et ad beati memoriam perducta diligentius examinantur atque firmantur, sequenda sunt, amplectenda sunt: in retractatione sub qualibet pictatis occasione teneri non debent; praecipue apud posteros, jam secundum carnem mortuis qui judicium protulerunt, et ibi jam constitutis ubi, juxta Evangelium, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v, 22). Quid prodest cum dormientibns habere certamen, aut pro dormienti bus Ecclesiam perturbare? Si quis adhuc in corpore mortis hujus accusatus et damnatus, antequam mereretur absolvi, de sæculo raptus est, absolvi non potest ulterius humano judicio. Si quis accusatus et absolutus in pace Ecclesiae transivit ad Dominum, condemnari non potest humano judicio. Si quis accusatus ante diem sacerdotalis examinis repentina vocatione præventus est, intra sinum matris Ecclesiæ constitutus, divino intelligendus est judicio reservatus: de hoc nullus hon:o potest manifestam proferre sententiam; cui si Deus indulgentiam dedit, nihil nocct nostra severitas; si supplicium pr.rparavit, nihil prodest nostra benignitas.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
