# Epistolae Et Opuscola 6.8

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.8

Vetat nos Apostolus plus sapere quam oportet sapere (Rom. XII, 3); quicunque ergo aliter sentit, et rectum putat esse quod sentit, sub hac devotione pietatis loquatur, scribat, disputet, in negotio præsertim religionis, ut neminem dictis suis obedire compellat invitum; nec unius hominis sententiam valere tantum credat, ut præjudicium generet aliter sentientibus. Potest unusquisque rectam predicans fidem, quod sentit scribere, non tamen ad subscribendum quæ ipse scripserat, alios provocare. Quantum laboraverunt in praedicatione verbi, post appstolos, sanctissimi iHi. praeclarique doctores, quibus per Spiritum sapientiæ et scientiæ concesserat Dominus docere catholicos, et hæreticos expugnare? libros tamen suos a nemine subscriptos posteris reliquerunt. Consideremus quid beatus Apostolus moneat: Prophetæ duo vel tres dicant, vel cæteri examinent (I Cor. XIV, 29). Nunquid dixit: Subscribant, aut subscribere compellantur? Diligentius examinari quae dicta sunt jnbet, ne consensus facilis incurrat errorem: s unicuique liberum, postquam legerit quod unus homo dictavit, non ita dicta ejus accipere quasi canonicas scripturas; sed cogitare quid eligat, quid respuat, quid sequatur statim, quid cum prudentioribus arbitretur fratribus conferendum; nulln fiat necessitas generare sibi præjudicium sub- - scribendo, ne aliud postea sentiat, si aliud postea sentiendum revelata demonstraverit veritas: patienter autem ferat pius scriptor sollicitudinem piam requirentium veritatem, nec festinet auditorum tenere manum, sed per suavem sensum paratus meliora sentientibus consentire. a. Cujus humilitatis exemplum beatus pontifex Augustinus, in charitate Chriti pene omnibus catholicae Ecclesiae doctoribus præbens: « Nec pigebit, inquit, me, sicubi hxsito, quanrere; nec pudebit, si erro, dicere. Proinde quisquis haec legit, ubi pariter cer:us est, pergat mecum; ubi pariter hæsitat, quærat mecum; ubi errorem suum agnoscit, redeat ad me; uhi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul charitatis viam, tendentes ad eum de quo dictum est: Quærite faciem ejus semper. Et hoc placitum, pium atque justum coram Domino Deo nostro. Cum omnibus interim qui ea quæ scribo legunt, etc. (Aug. lib. i de Trinit. cap. 2, 5). » Sola enim sunt, ut superius jam sæpe diximus, in canonicis libris praecepta divina, et in generalibus synodis paterna decreta, non refulanda nec respuenda, sed custodienda et ampleclenda; praecipiente sancta Scriptura: Audit fili, legem patris tui, et ne spernas consilium matris tuæ (Prov. I, 8; vi, 20). Lex enim patris fulget, quantum mihi videtur, in canonicis libris; consilium ma- Iris in universalibus conciliis continetur; ubi propterea qui conveniunt tales sacerdotes statuta sua subscribunt, ut dubium non relinquatur a quibus est habita disputatio: cæterum præter illos qui statuunt quæ statuenda sunt, nullus cogit ultra subscribere; sufficere enim judicatur ad plenam confirmationem, si perducta in notitiam totius Ecclesiæ nullum offendiculum moveant, vel scandalum fratribus, sed apostolicæ fidei convenire firmentur, apostolicæ sedis roborata consensu.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
