# Epistolae Et Opuscola 7

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, TERTIA REGULA. Non præesse appetas, sed prodeste. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/7

Terna ergo est regula innocentiae acubus militaribus occupato, si ideo præsis, ut prosis. Prodesse autem videberis, si tempus et locum tuae administrationis intelligas. Et tempus quidem considerabis, dum sapienti discretione perpendes utrum pacificum sit, an tumultibus bellicis inquietum. Sæpe enim quod in pacis otio vindex disciplina persequitur, inter turbas et gladios cauta tolerat patientia. Locum vero recte considerabis, utrum sterilis an fertilis; utrum nutriendo exercitui sufficiens, an minus idoneus; utrum desolatus et incultus, an inconcussus et diligenter appareat exaratus. Quoties enim reparatione indiget locus, ubi gubernare videris exercitum, contemnenda sunt omnia lucra privata, etiam quae sihi consuetudo jam libere vindicat; et severitatis paulo rigidior temperanda censura. Præter hæc quoque duobus modis prodesse videberis, si neminem lxdas, et illos qui solent aut volunt lædere prohibeas quantum potes, imo quantum posse donaverit Christus. Tunc autem dux optimus neminem lædet, si in omni prætorio illius non audeat aliquis amicos, clicns, medicus, armiger, aut propter officii publici devotionem lateri ducis semper adjunctus, concessa beneficia vendere. Quid enim miseros juvat, si dux exhibeat continentiam boni ducis, et alius sibi de potestate illius occasionem faciat avaritiæ satiandæ? Tales habeat socios aut ministros, qualem se esse debere cguoscit. Quisquis enim duci familiariter inhæret, cui multa exsequenda committit, manus est ducis; et mcrilo quidquid illi accipiunt, ad illum sine dubio creditur pertransire: nec potest esse ducis optimi fama bona, quando fuerint ministeria mala. Deinde, quomodo corripiet extraneos, nisi primitus correxerit suos? Quis dubitet in exercitu constitutos facilius ad committenda prosiiire facinora, si viderint assistentes duci perpe rare licentius deteriora? facile autem custodiet omne vulgus, quamvis indomiti exercitus, quod homines duci valde familiares servaverint. Caveat ergo et diligenter caveat, ne quis hominum suorum miseris noceat; et dum se bonum putat, malus propter malos putetur; quibus aut favere dicendus est aut consentire, quando ipso praesente talia gesserint, qualia etiam si ipse non geret, non habere credctur, sed fingere bonitatem. Non potest sapiens dux excusari de ignorantia, quoties forsitan dixerit: Ego nescio, i,n audivi, nulius ad me querela pervenit. Per ipsum namque quid agatur a suis, oportet inquiri; quia nemo cos audet publicis interpellationibus accusare, quorum violentias alii timent, alii patiuntur. Dux ergo perscrutator acerrimus effici nullatenus dubitet, cui ex hac diligentia publicae severitatis nascatur auctoritas ut omnino prosit, quando neque a se neque ab alio sinit quempiam lædi. Potest plane per hanc diligentiam sic acquirere famam boxam, ut etiam si persona superior lædere voluerit subditos, libera intercessione subveniat; et parcendum facile persuadeat, quibus ipse primo pepercerit.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
