Latin
TERTIA REGULA. Non præesse appetas, sed prodeste
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 8
Unproofread scanNot analysed yet
Pulchre autem nos via disputationis ad hunc locum deduxit, ubi necessarium bonis ducibus diceremus, etiam suggerendo principibus, prodesse subjectis. Novimus enim plurimos, ut placeant potioribus, minus consulere inferioribus. Ex eorum numero esse arbitror qui provinciae ubi administrant, indigentiam sive tribulationes celando, salvum nuntiant permanere quidquid aspiciunt lapsum, gloriam suam putantes si mentiantur stare quod norunt periisse. Coguntur vero ut verbis improbis credulitatem comparent, multiplicare miserorum provincialium damna; per quæ videantur quasi lucra, sed inimica prorsus reipublicæ, piissimis principibus providere, reparationem potius regionis impedientes. Et ubi apparere gestiunt utiles, ibi sunt prorsus inutiles. Imponendo enim graviora onera, succumbere faciunt populos fatigatos; nec relinquunt successoribus suis præter luctus et lacrymas. Nolo te istis similem reperiri. Si prodesse diligis, non præesse, praesta aliquid diguum memoria, quod recordetur posteritas, et temporum tuorum nulla nascatur oblivio. Da operam divites relinquere quos inveneris pauperes, abundantiam providere ubi etiam tu penuriam pertulisti; et si quidem sufficit virtus tua, provinciam sine tarditate restaura; si vero piissimi operis inest volunta, deest facultas, deftr hoc ad conscientiam potestatis superioris. Esto testis fidelis alienarum miseriarum. Supplica, obsecra, donec impetres adjutorium. Labora diu petendo, ne alii diuturnas angustias perferant laborando; tu enim judicaberis præstitisse quidquid universitati postulante te praestabitur. Noli apparere similis ad horam placere volentibus; qui videntes, aut sentientes, aut interdum etiam perferentes in provinciis ubi militant mala, per relationes falsas nuntiant bona, lætissimo nuntio putantes sibi præstari, ut vel utiles administrationi quam gerunt, vel necessarii videantur. ingemiscendum nefas! dum quaerunt praeesse, non cogitant prodesse; sed privati honoris injustam potentiam per aliena servare conantur incommoda. Quos tamen aliquando malignæ ambitionis astutia decipit, dum coeperit fama publica loqui quid tacent, repertique fuerint in sua professione mendaces. Avertat Deus hanc dementiam semper et hos mores a ducibus optimis, qui prodesse diligunt, non præesse!