# Expositio Sermonum Antiquorum 1.14-21

Fulgentius, Expositio Sermonum Antiquorum, 1.14 to 1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/expositio-sermonum-antiquorum/1.14

13. [Quid sit luscicius.] Luscicios dici uoluerunt in die parum uidentes, quos Greci miopes uocant; unde et Plautus in mercatoris comedia ait: 'Mirum lolio uictitare te, tam uili tritico, quia lusciciosus es'; dicunt enim quod lolium comedentibus oculi obscurentur. 14. [Quid sit tutulus.] Uarro in pontificalibus ait tutulos sacerdotes dici breuium deorum. Numa uero Pompilius et ipse de pontificalibus scribens tutulum dici ait pallium quo sacerdotes caput tutabant, cum sacrificium accessissent, sicut et Uirgilius: 'Et capita ante aras Frigio uelamur amictu'. 15. [Quid sit oria.] Oriam dicunt nauicellam modicam piscatoriam; unde et Plautus in Cacisto ait: 'Malo hunc alligari ad oriam, ut semper piscetur, etsi sit tempestas maxima'. 16. [Quid sit problema.] Problema dicta est propositio in capite libri quaestionaliter posita; unde et Demostenes pro Philippo ait � sed ne quid te Grecum turbet exemplum, ego pro hoc tibi Latinum feram � ait enim: 'Problematis autenticum gradum tradamus astanti, cui nostra subsequens occurset oratio'. Nam et Tertullianus in libro quem de fato scripsit ita ait: 'Redde huic fratri primum problematis mancipatum'. 17. [Quid sit pumilior, quid sit glabrior.] Apuleius in asino aureo inducit sorores Psicae maritis detrahentis; dicit: 'quouis puero pumiliorem et cucurbita glabriorem'; pumilios enim dicunt molles atque enerues, glabrum uero lenem et inberbem. 18. [Quid sint sutelae.] Sutelam dici uolunt astutiam, quasi subtilia tela; unde et Plautus in Cassina ait: 'Possis clam me sutelis tuis praeripere Cassinam uxorem, proinde ut postulas'. 19. [Quid sit friguttire.] Friguttire dicitur subtiliter adgarrire; unde et Plautus in Cassina ait: 'Quidnam friguttis?' et Ennius in Telestide comedia sic ait: 'Haec anus admodum friguttit; nimirum sauciauit se flore Liberi'. 20. [Quid sit tittiuilicium.] Tittiuilicium dici uoluerunt fila putrida quae de telis cadunt; ut Plautus in Cassina ait: 'Non ego hoc uerbum empsim tittiuilicio', id est re admodum uilissima. Nam et Marcus Cornutus in satyra sic ait: 'Tittiuiles Flacce do tibi'.

---

Fulgentius, Expositio Sermonum Antiquorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius/fulgentius4.shtml.
