# Expositio Sermonum Antiquorum 1.22-31

Fulgentius, Expositio Sermonum Antiquorum, 1.22 to 1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/expositio-sermonum-antiquorum/1.22

21. [Quid sint isculponeas.] Sculponeas dici uoluerunt cestus plumbo ligatos; unde et Neuius in Philemporo comedia ait: 'Sculponeis battenda huic sunt latera probe' et Plautus in Cassina simili modo ait: 'Melius sculponeas, quibus battuatur tibi os, senex nequissime'. 22. [Quid sit catillatum.] Catillare dicitur per alienas domus infrontate girare, a catulis tractum, quod per omnes domus circuant; unde et Propertius: 'Catillata geris uadimonia, puplicum prostibulum' et Plautus similiter ait: 'Quin meam uxorem mittam catillatum?' 23. [Quid sit capularis.] Capularem dici uoluerunt senem iam morti contiguum, sed et reos capulares dicebant, qui capulo digni fuerunt; unde et Lucilius ait: 'Pergit capulare cadauer' et Flaccus Tibullus in Melene comedia ait: 'Tune amare audes, edentule et capularis senex?'; edentulum enim quasi iam sine dentibus dici uoluit. 24. [Quid sit promus et condus.] Promos et condos dici uoluerunt cellaritas, eo quod deintus promant et iutus condant; unde et Plautus in Asinaria ait: 'Ego sum promus condus procurator peni'; penum enim cellarium dicimus. 25. [Quid sint suppetiae.] Suppetias dicimus auxilium; unde et Memos in tragoedia Herculis ait: 'Ferte suppetias, optimi comites'. 26. [Quid sit auctio.] Auctionem dici uoluerunt uenditionem, quasi quod et ementem augeat et uendentem; unde et Plautus in Curculione comedia ait: 'Auctionem facio parasiticiam'. 27. [Quid sit mnasiterna.] Mnasiternam dicunt aquae urnam, id est orceum; unde et Calpurnius in Fronesi comedia ait: 'Ubi tu mnasiternatus aquam petas?' et Plautus in Baccide ait: 'Effer mnasiternam cum aqua foras'. 28. [Quid est antistare.] Antistare dicimus praecellere; unde et Crispinus in Eraclea ait: 'Diuinis uirtutibus antistans Alcides'. 29. [Quid sit istega.] Stega est nauis proscenium uel tabulatum, super quod nautae ambulant, sicut Plautus ait in Crisalo: 'Forte ego ut in stega consederam'. 30. [Quid sit lembum.] Lembum est genus nauicellae uelocissimae, quos dromones dicimus, sicut Uirgilius ait: 'Quam qui auerso uix flumine lembum remigiis subigit'.

---

Fulgentius, Expositio Sermonum Antiquorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius/fulgentius4.shtml.
