Latin
1.32 to 1.43
Fulgentius, Expositio Sermonum Antiquorum 1.32-43
Not analysed yet
31. [Quid sint ramenta.] Ramenta dici uoluerunt quasi quoddam proiecticium purgamentum; unde et Quintus Fabius Lucullus in epico carmine ait: 'Uilissimum ramentum, proluuiosa pestis'. 32. [Quid sint diouolares.] Diobolares dicuntur uilissimae meretrices quae sub paruo stipendio prostant, sicut Pammacius ait: 'Diobolare prostibolum, quem ego actutum ut Dircem partitam reddam'; nam et Pacuuius similiter ait: 'Non ego ita fui ut nunc sunt meretrices diobolae, quae suam nummi causa parui pendunt gratiam'. 33. [Quid sit ueruina.] Ueruina est genus iaculi longum quod aliquanti uerrutum uocant, sicut Gauius Bassus in satiris ait: 'Ueruina confodiende, non te nauci facio'; nauci enim quasi pro nihilo dici uoluerunt. Nam et Plautus in Baccide sic ait: 'Si tibi macera est foris, at mihi ueruina est domi, qua te ego et illos conficiamus soricina nenia'. 34. [Quid sint diuidiae.] Diuidias dixerunt tristitias, sicut Propertius [ait]: 'Diuidias mentis conficit omnis amor'. 35. [Quid sit iustitium.] Iustitium dicitur luctus puplicus, unde et Fronto in oratione pro Nucerinis ait: 'Denique iustitium plebi indicitur'. 36. [Quid sit coragium.] Coragium dicitur uirginale funus, sicut Apuleius in metamorfoseon ait: 'Coragio itaque perfecto omnes domuitionem parant'. 37. [Quid sit desiduo.] Desiduo dicitur diuturno; unde et Uarro in Corallaria ait: 'Diuidiae mihi fuerunt tum desiduo afuisse te'. 38. [Quid sit floccio.] Flocci dixerunt quasi nihili, unde et Plautus ait: 'Flocci pendo quid rerum geras'. 39. [Quid sit lentaculum.] Lentaculum dicitur gustatio, sicut Calimacus in Thesia: 'Lentaculum proferre Ioui'. 40. [Qmd sit edulium.] Edulium dicitur ab edendo dictum, id est quasi praegustatiua comestio; unde et Apuleius in asino aureo ait: 'Edulibus opipare excepta'. 41. [Quid sint tucceta.] Tucceta dicuntur escae regiae, sicut Callimorfus in Piseis [ait]: 'Ambrosio redolent tucceta fauore'. 42. [Quid sit ferculum.] Ferculum dicitur missum carnium, unde et Petronius Arbiter ait: 'Postquam ferculum allatum est'.