# Expositio Sermonum Antiquorum 1.44-52

Fulgentius, Expositio Sermonum Antiquorum, 1.44 to 1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/expositio-sermonum-antiquorum/1.44

43. [Quid sit miropola, quid sit adfatim, quid sit uenustare.] Miropolam dicunt qui unguenta uendunt, ut sunt pigmentarii, unde et Neuius in Diobolaria ait: 'Miropola adfatim mihi unguentum largitus est, quo me uenustarem'; adfatim dicitur abundanter, uenustare uero exhilarare est. 44. [Quid sit celocem.] Celocem dicunt genus nauicellae modicissimum, quod bamplum dicimus, unde et Apuleius in libro de re puplica ait: 'Qui celocem regere nequit, onerariam petit'. 45. [Quid sit celibatum.] Celibatum dici uoluerunt uirginitatis abstinentiam, unde et Felix Capella in libro de nuptiis Mercurii et Philologiae ait: 'Placuit Mineruae pellere celibatum'. 46. [Quid sit exercitus, quid sit nictare, quid sint ualgia.] Exercitus dicitur contemptus, unde et Plautus in milite glorioso ait: 'Itane nos nostramque familiam habes exercitam', et ubi supra ait: 'Plus uideas ualgis quam sabiis, denique omnes nictant eum'; nictare enim dicimus cinnum facere, ualgia uero sunt labellorum obtortiones in subinatione factae, sicut et Petronius ait: 'Obtorto ualgiter labello'. 47. [Quid sint summates, quid sint simpolones, quid sit ganium.] Summates dicuntur uiri potentes, simpolones dicuntur conuiuae; nam et amicus sponsi qui cum eo per conuiuia ambulat simpolator dicitur; ganeum uero taberna est, unde et Sutrius in comedia Piscatoria ait: 'Summates uiri simpolones facti sunt ganei'. 48. [Quid sint praesegmina.] Praesegmina sunt partes corporis incisae, ut Tages in aruspicinis ait: 'Praesegminibus amputatis'. 49. [Quid sit congerra.] Congerrones dicuntur qui aliena ad se congregant, unde et aput Romanos gerrones Brutiani sunt dicti. 50. [Quid sit cistella, quid sint crepundia.] Cistellam dicunt capsellam, ut Plautus [ait]: 'Cistellam mihi effers cum crepundiis', id est cum puerilibus ornamentis. 51. [Quid sit fabre, quid sit pecuatum, quid sit aricinas.] Antidamas in moralibus libris ait: 'Fabre conpactum animal hominem quis ferat sic ire pecuatum' et 'Auerruncassit deus tam aricinas hominum mentes'; fabre dicitur perfecte, auerruncare eradicare, aricinas testeas uel argilleas, pecuatum stultum.

---

Fulgentius, Expositio Sermonum Antiquorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius/fulgentius4.shtml.
