Latin
Lines 1.1-1.9
Fulgentius, Expositio Virgilianae 1.1-9
Not analysed yet
Expetebat quidem, Leuitarum sanctissime, nostri temporis qualitas grande silentium, ut non solum mens expromptare desisset quod didicit, quantum etiam obliuionem sui efficere debuit quia uiuit; sed quia nouo caritatis dominatui fulcitur et in amoris praecepto contemptus numquam admittitur, ob hanc rem Uirgilianae continentiae secreta phisica tetigi uitans illa quae plus periculi possent praerogare quam laudis. Uae inquam nobis, aput quos et nosse aliquid periculum est et habere. Ob quam rem bucolicam georgicamque omisimus, in quibus tam misticae interstinctae sunt rationes, quo nullius pene artis in isdem libris interna Uirgilius praeterierit uiscera. Denique in prima egloga, secunda et tertia phisice trium uitarum reddidit continentiam; in quarta uaticinii artem adsumpsit; in quinta pontificalia designauit; in sexta artem musicam cum suis perfectissimis posuit numeris, in parte uero eiusdem eglogae phisiologiam secundum Stoicos exposuit; septima botanicen dinamin tetigit; octaua apotelesmaticen musicorum et magicam designauit, in parte uero extrema tetigit eufemesin, quam etiam in nona egloga prosecutus est, in octaua quidem ubi dicit:
'Aspice, corripuit tremulis altaria flammis
sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit.
Nescio quid certum est et Hilas in limine latrat',
in nona uero egloga ubi dicit: 'de caelo tactas memini praedicere quercus', [et] iterum: 'lupi Moerim uidere priores'. Primus uero georgicorum est omnis astrologus et in parte postrema eufemeticus, secundus phisiognomicus et medicinalis, tertius omnis aruspicinam continet, quam quidem et in sexto tetigit, dum dicit:
'Et summas carpens media inter cornua setas
ignibus inponit sacris libamina prima';
quartus uero ad plenissimam rationem est musicus cum sua apotelesmatice in fine carminis dicta.
Ergo doctrinam mediocritatem temporis excedentem omisimus, ne, dum quis laudem quaerit nominis, fragumen repperiat capitis. Esto ergo contentus, mi domine, leuiori fasciculo quem tibi Hesperidum florulentis decerpsimus hortulis; aurea enim mala si expetis, esto Euristeus alio fortiori, qui ut Alcides suam pro nihilo reputet uitam. Poteris enim ex his tacite multa colligere quae ad instrumentum tui proficiant desiderii. Ego uero Chrisippi ellebori rancidulo acrore postposito cum Musis aliquid blandius fabulabor.