# Expositio Virgilianae 1.11-20

Fulgentius, Expositio Virgilianae, Lines 1.11-1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/expositio-virgilianae/1.11

OUCH ESTIN OUDEN DEINON OD' EIPEIN EPOS
OUDE PATHOS OUDE SUMFORA THEELATOS
ES OUCH AN ARAIT ACHTHOS ANTHROPON FUSIS,
id est: non est aliquid pessimum neque accedentia extrema quod non pertulerit natura humana. Arma uero tristitiae non sunt nisi lacrimae, quibus se ipsa et uindicat et commendat infantia; denique uix nobis quino mense ridere permittitur, dum lacrimae in ipsa uitae ianua profluant. At uero animum pictura inani quod pascit, certum puerile studium refert; infantia enim uidere nouit, sentire uero quid uideat nescit, sicut in picturis est uisibilitas, deest sensibilitas. Dehinc ad epulas accipitur et citharae sono mulcetur; paruulorum quippe mos est nihil amplius quaerere quam delectari sono et saturari cibo. Nam denique nomen eiusdem citharedantis considera; Iopas enim Grece quasi siopas dictus est, id est taciturnitas puerilis. Infantia enim blandiloquiis semper nutricum (et) cantibus oblectatur; unde et crinitum eum posuimus uertici muliebri simillimum. Tunc etiam Cupidinem uidet; cupere enim ac desiderare aliquid semper accedit infantiae. Nam denique ideo et talem uersum in secundo libro post citharae sonum posuimus: 'temperet a lacrimis'.
In secundo uero libro et tertio auocatur fabulis quibus puerilis consueta est auocari garrulitas. Nam in fine tertii libri Ciclopas uidet Achemenide monstrante; acos enim Grece tristitia dicitur, ciclos Grece circulus uocatur. Ergo pueritia, quoniam pes puer Grece dicitur, iam timore nutritorum feriata tristitiam cogitandi nescit et uaginam puerilem exercit. Ob hanc rem etiam Ciclops unum oculum in fronte habere dicitur, quia nec plenum nec rationalem uisum puerilis uagina portat et omnis aetas puerilis in superbia erigatur ut Ciclops. Ideo in capite oculum, quod nihil nisi superbum et uideat et sentiat. Quem sapientissimus Ulixes extinguit, id est: igne ingenii uana gloria cecatur. Ideo eum et Poliphemum diximus quasi apolunta femen, quod nos Latine perdentem famam dicimus. Ergo iuuentutis elationem et famae perditionem aetatis cecitas sequitur. Nam ut ordo se euidenti manifestatione delucidet, tunc patrem sepelit. Adcrescens enim iuuenalis aetas paterni uigoris respuit pondera. Denique Drepanos portus sepelit � Drepanos enim quasi drimipedos, drimos enim acer dicitur, pes uero puer uocatur �, quod puerilis acerbitas paternam respuat disciplinam. Feriatus ergo animus a paterno iudicio in quarto libro et uenatu progreditur et amore torretur, et tempestate ac nubilo, uelut in mentis conturbatione, coactus adulterium perficit. In quo diu commoratus Mercurio instigante libidinis suae male praesumptum amorem relinquit; Mercurius enim deus ponitur ingenii; ergo ingenio instigante aetas deserit amoris confinia. Qui quidem amor contemptus emoritur et in cineres exustus emigrat; dum enim de corde puerili auctoritate ingenii (libido) expellitur, sepulta in obliuionis cinere fauillescit. In quinto uero paternae memoriae contemplatione adtractus ludis iuuenalibus exercetur. Et quidnam aliut est nisi ut iam prudentior aetas paternae memoriae exempla secuta liberalibus corpus exerceat causis. Nam uide quia et pugillationem exercent, id est: uirtutis artem Entellus et Dares peragunt; entellin enim Grece imperare dicimus, derin cedere; quod et magistri in disciplinis faciunt. Tunc etiam et naues ardescunt, id est instrumenta periculosa, quibus aetas tempestiuis iactationum cursibus flagitatur et uelut procellis periculorum cottidie quatitur. Igne ingenii superexcellente haec omnia consumuntur et scientia astutiae coalescente in fauillam obliuionis sopita commigrant. Sed hoc incendium Beroe efficit quasi ueritatis ordo. Ad uero in sexto ad templum Apollinis adueniens ad inferos discendit; Apollinem deum studii dicimus, ideo et Musis additum; ergo postposito lubricae aetatis naufragio et Palinuro omisso � Palinurus enim quasi planonorus, id est errabunda uisio, unde et in quarto libro de aspectu libidinis ita posuimus: 'totumque pererrat luminibus tacitis', nam et in bucolica: 'errabunda bouis uestigia' � ergo omissis his rebus ad templum Apollinis, id est ad doctrinam studii, peruenitur; ibique de futurae uitae consultatur ordinibus et ad inferos discensus inquiritur, id est: dum quis futura considerat, tunc sapientiae obscura secretaque misteria penetrat. Sepeliat ante et Misenum necesse est; misio enim Grece orreo dicitur, enos uero laus uocatur. Ergo nisi uanae laudis pompam obrueris, numquam. secreta sapientiae penetrabis; uanae enim laudis appetitus numquam ueritatem inquirit, sed falsa in se adulanter ingesta uelut propria reputat. Denique etiam cum Tritone bucino atque conca certatur. Uides enim quam fixa proprietas; uanae enim laudis tumor uentosa uoce turgescit, quem quidem Triton interimit quasi tetrimmenon quod nos Latine contritum dicimus; omnis ergo contritio omnem uanam laudem extinguit. Ideo et Tritona dicta est dea sapientiae; omnis enim contritio sapientem facit'. Cui ego: Certior ego hanc tuam comprobo doctor sententiam; nam et nostra salutaris diuinaque praeceptio cor contritum et humiliatum Deum non dispicere praedicat. Quae uere certa manifestaque est sapientia. Ad haec ille: 'Ut certius tibi planiusque liquescat quod dictum est, Carineum posuimus eius corpus igne cremasse; carin enim Grece gratiam dicimus, eon uero seculum nuncupamus. Gratia ergo saecularis uanae gloriae necesse est sepeliat cineres. Sed tamen non antea discitur cognitio secretorum, nisi quis ramum decerpserit aureum, id est doctrinae atque litterarum discatur studium. Ramum enim aureum pro scientia posuimus memores quia et mater mea ramum se somniat genuisse et Apollo cum ramo depingitur; nam ideo et ramus dictus est apo tes rapsodias, id est a scriptura, sicut Dionisius in Grecis articulationibus memorat. At uero aureum quod diximus, claritatem facundiae designare uoluimus memores Platonis sententiam, cuius hereditatem Diogenes Cinicus inuadens nihil ibi plus (nisi) auream linguam inuenit, ut Tiberianus in libro de (deo) Socratis memorat. Nam et nos in bucolicis ideo mala aurea decem posuimus, scilicet decem eglogarum politam facundiam; nam et Hercules aurea mala de horto Hesperidum tollit; quattuor enim Esperides dictae sunt, id est Egle, Esper, Medusa et Aretusa, quas nos Latine studium, intellectus, memoria et facundia dicimus, quod primum sit studere, secundum intellegere, tertium memorari quod intellegis, inde ornare dicendo quod terminas. Hinc ergo ornatum aureum studii uirtus rapit'. Cui ego: Uerum, inquam, dicis, Maro doctissime; nuper enim me diuinae storiae memoria tetigit, quae ait ex anathemate subreptam esse linguam auream et dextraria pura, nihilominus ex gentili facundia fugatum eloquium. Attamen ergo quae restant eloquere. Tunc ille: 'Ergo ut antea diximus ramum aureum, id est doctrinam adeptus inferos ingreditur et secreta scientiae perscrutatur. Sed in uestibulo inferorum luctus, morbos, bella, discordiam, senectutem atque egestatem uidet. Quando ergo omnia in animo aut corde uiri considerantur nisi percepto doctrinae studio et altiori scientia penetrata caligine; tunc enim agnoscitur et inertis somnii uentosa delusio et senectutis propinquior ad mortem uicinia et bellum, auaritiae seminarium, et morbus, indigestionis et inmodestiae soboles, et scandala, ebrietatis germina, et famem, pigritiae et torporis uernaculam. Ergo discendit ad inferos atque illic et poenas malorum et bonorum retributiones et amantum considerans tristes errores oculatus inspicit testis. Denique nauta Carone deportante transit Acherontem. Ideo et hic fluuius uelut aestus habet ebullientes iuuenilium actuum; ideo et cenosus, quia non habent iuuenes digesta liquidaque consilia; Acheron enim Grece sine tempus dicitur, Caron uero quasi ceron, id est tempus, unde et Polidegmonis filius dicitur; Polidegmon enim Grece multae scientiae dicitur. Ergo dum ad tempus multae scientiae quis peruenerit, in temporales gurgitum cenositates morumque feculentias transit. Deinde Tricerberum mellitis resopit offulis; Tricerberi enim fabulam iam superius exposuimus in modum iurgii forensisque litigii positam; unde et Petronius in Euscion ait: 'Cerberus forensis erat causidicus'. Ergo tunc iurgii calomnia discitur et uenalis lingua in alienis negotiis exercetur, dum studii doctrina proficerit, sicut in aduocatis nunc usque conspicitur. Sed melle sapientiae scandali dulcoratus resipiet rancor. Deinde in secretis considerationibus admissus uirorum fortium contemplatur imagines, id est uirtutis insignia monimentaque considerat. Ibi etiam et Deiphobi inspicit poenam; Deiphobus enim Grece aut quasi dimofobus aut uelut demofobus, id est aut terroris timor aut puplicus timor. Ergo qualislibet timor sit, iuste amputatis et manibus et oculis et auribus pingitur, illa uidelicet ratione quod omnis timor nec quod uideat sentit nec quod audiat scit nec quod gerat sine manibus nouit. Denique et in somnis occiditur a Menelao; Grece enim Menelaus quasi menelau, id est uirtus populi; quae quidem uirtus omnem timorem semper somno deditum interficit. Illic etiam et Dido uidetur quasi amoris atque antiquae libidinis umbra iam uacua. Contemplando enim sapientiam libido iam contemptu emortua lacrimabiliter penitendo ad memoriam reuocatur. At uero dum ad locum illum uenitur, ubi dicimus:

---

Fulgentius, Expositio Virgilianae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius/fulgentius5.shtml.
