Latin
Book 1, lines 1.1.1-1.1.2
Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres 1.1.1-2
Not analysed yet
LIBER I
Quamuis inefficacem petat studium res quae caret effectum et ubi emolumentum deest negotii causa cessat inquiri hoc uidelicet pacto, quia nostri temporis erumnosa miseria non dicendi petat studium, sed uiuendi fleat ergastulum nec famae adsistendum poeticae, sed fami sit consulendum domesticae cito itaque nunc aut quod amiseris fleas aut quod edas inquiras quam quod dicas inuenias uacatque hoc tempore potentibus opprimere, prioribus rapere, priuatis perdere, miseris flere quia soles, domine, meas cachinnantes sepius nenias lepore satyrico litas libentius adfectari, dum ludicro Talia uentilans epigrammate comedica solita est uernulitate mulcere, additur quia et mihi nuper imperasse dinosceris ut feriatas affatim tuarum aurium sedes lepido quolibet susurro permulceam: parumper ergo ausculta dum tibi rugosam sulcis anilibus ordior fabulam, quam nuper Attica saporante salsura, nocturna praesule lucerna commentus sum, ita somniali figmento delusam, quo non poetam furentem aspicias, sed onirocretam soporis nugas ariolantem aduertas. Neque enim illas Eroidarum arbitreris lucernas meis praesules libris, quibus aut Sulpicillae procacitas aut Psices curiositas declarata est, neque illam quae ui maritum Fedriam in tumulum duxit aut Leandricos natatus intercepit, sed quae nostrum achademicum rethorem ita usque ad uitalem circulum tulit, quo pene dormientem Scipionem caeli civem effecerit. Uerum res publica uideat quid Cicero egerit. Me interim discedentem a te domine dum quasi urbanis extorrem negotiis ruralis otii torpor adstringeret, et euitans erumnosa calamitatum naufragia quibus puplicae uexantur incessabiliter actiones, arbitrabam agrestem secure adipisci quietem, ut procellis curarum celantibus, quo in turborem urbana tempestas exciderat, uelut Alcione niduli placidam serenitatem uillatica semotione tranquillior agitassem; sopitisque in fauilla silentii raucisonis iurgiorum classicis quibus me galagetici quassauerant impetus defecatam silentio uitam agere creditabam, ni me illuc quoque memorum angina inprobior sequeretur felicitatisque nouerca fortuna, quae amarum quiddam humanis interserit semper negotiis, me quasi pedisequa sectaretur. Nam tributaria in dies conuentio conpulsantium pedibus limen proprium triuerat noua indictionum ac momentanea proferens genera, quo, si Mida rex ex homine uerterer, ut locupletes tactus rigens auri materia sequeretur, credo etiam Pactoli ipsius fluenta condictis frequentibus desiccassem. Nec hoc tantum miseriarum ergastulum sat erat; addebatur his quod etiam bellici frequenter incursus pedem domo radicem infigere iusserant, quo portarum nostrarum pessulos, aranearum cassibus oppletos, quispiam non uideret. Agrorum enim dominium gentes ceperant, nos domorum; fructus enim nostros exspectare licuit, non frui; merces quippe gentilis fuerat, si uel ad manendum clausos relinquerent. Sed quia numquam est malum inmortale mortalibus, tandem domini regis felicitas adventantis uelut solis crepusculum mundo tenebris dehiscentibus pauores abstersit. Et post torpentes incessus quae tum bellicum robigauerat interdictum licuit tandem arua uisere, limites circuire; egredimur nautarum in morem quos tempestatum flagitamento confractos exoptata reduces excepit ripa et velut parietum indumentis exuti post domesticas stationes ambulare potius discimus quam progredimur et Maroneo uersu consimiles tandem liber equus campo potitur aperto intuemur arua, quibus adhuc inpressae bellantium plantae mauricatos quod aiunt sigillaverunt gressus et formidine menti nondum extersa hostes in uestigiis pauebamus; terrorem enim pro sui memoria miles hostis heredem relinquerat. Sed Troadum in morem ostentabamus alterutrum loca quorum recordationem aut internitio celebrior faciebat aut praeda. Tandem inter sentosa nemorum frutecta, quae agrestis olim deseruerat manus, nam intercapedinante pauoris prolixitate tam larga fumo lurida parietibus aratra pendebant et laborifera boum colla iugales in uaccinam mollitiem deduxerant callos squalebat uiduus sulcis ager et herbidis sentibus oliuifero uertici minabatur; ita etenim nexili desmate meandrico gramini labrusca coibant, quo saepta herbosis radicibus tellus Triptolemicum contumax abnueret dentem ergo dum huiuscemodi paliurea prata incedenti premerem planta et roscidos florulenti uelleris colles spatianti meterem passu, defectum voluntas peperit et egredientis studio sedulitas ex labore successit. Deuertor arborei beneficium umbraculi praesumens, quo me erranti foliorum intextu Phoebi torridis defensaret optutibus et circumfluo ramorum recurrentium nexu umbram quam propriis radicibus praeberet mihi etiam concederet esse communem. Nam me auium quaedam uernulitas, quae fragili quadam dulcedine crispantes sibilos corneis edunt organulis, ad hoc opus allexerat et laboris tam subita requies melos quoddam carminis expectabat: