# Mitologiarum Libri Tres 1.1.44-47

Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres, Book 1, lines 1.1.44-1.1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/mitologiarum-libri-tres/1.1.44

I. Unde idolum.
Diophantus Lacedemonum auctor libros scripsit antiquitatum quattuordecim, in quibus ait Sirophanem Aegyptium familia substantiaque locupletem filium genuisse; quem, uelut inormis substantiae successorem, ineffabili ultra quam paternitas exigebat affectu erga filium deditum is qui dum adversis fortunae incursibus raperetur, quo patri crudelem geminae orbitatis derelinquisset elogium ut et posteritatis perpetuale suffragium denegasset et substantiae propagandae subitam interceptionem obiceret. Quid igitur faceret aut fecunda paternitas in sterilitate damnata aut felix substantia in successione curtata? Parum erat ut non haberet quod habuit, nisi etiam nec esset qui obtineret quod relinquit. Denique doloris angustia quae semper inquirit necessitatis solatium filii sibi simulacrum in edibus instituit dumque tristitiae remedium quaerit, seminarium potius doloris inuenit nesciens quod sola sit medicina miseriarum obliuio; fecerat enim ille unde luctus resurrectiones in dies adquireret, non in quo luctus solatium inueniret. Denique idolum dictum est, id est idos dolu, quod nos Latine species doloris dicimus. Namque uniuersa familia in domini adolatione aut coronas plectere aut flores inferre aut odoramenta simulacro succendere consuerat. Nonnulli etiam seruorum culpabiles domini furiam euitantes ad simulacrum profugi ueniam merebantur et quasi salutis certissimo conlatori florum atque turis offerebant munuscula timoris potius effectu quam amoris affectu. Denique huius rei non inmemor et Petronius ait: 'Primus in orbe deos fecit timor'; nam et Mintanor musicus in crumatopoion libro artis musicae quem descripsit ait: 'Deum doloris quem prima conpunctio humani finxit generis'. Exhinc ergo inueteratus error humanis pedetemtim consertus discipulis baratro quodam sceuae credulitatis prolabitur.
II. Fabula Saturni.
Saturnus Polluris filius dicitur, Opis maritus, senior, uelato capite, falcem ferens; cuius uirilia abscisa et in mari proiecta Uenerem genuerunt. Itaque quid sibi de hoc Philosophia sentiat, audiamus. Tum illa: Saturnus primus in Italia regnum obtinuit; hicque per annonae praerogationem ad se populos adtrahens a saturando Saturnus dictus est. Opis quoque eius uxor eo quod opem esurientibus ferret edicta est. Polluris etiam filius siue a pollendo siue a pollucibilitate quam nos humanitatem dicimus. Unde et Plautus in comedia Epidici ait: 'Bibite, pergregamini pollucibiliter'. Uelato uero capite ideo fingitur, quod omnes fructus foliorum obnupti tegantur umbraculo. Filios uero suos comedisse fertur, quod omne tempus quodcumque gignat consumit; falcem etiam fert non inmerito, siue quod omne tempus in se reuergat ut curuamina falcium siue fructuum propter; unde etiam et castratus dicitur, quod omnes fructuum uires abscisae atque in humoribus uiscerum uelut in mare proiectae, sicut illic Uenerem, ita et libidinem gignant necesse est. Nam et Apollofanes in epico carmine scribit Saturnum quasi sacrum nun  nus enim Grece sensus dicitur  aut satorem nun quasi diuinum sensum creantem omnia. Cui etiam quattuor filios subiciunt, id est primum Iouem, secundum Iunonem, tertium Neptunum, quartum Plutonem; Polluris quasi poli filium dicunt, quattuor elementa gignentem,

---

Fulgentius, MITOLOGIARUM LIBRI TRES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius.html.
