# Mitologiarum Libri Tres 1.1.48-55

Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres, Book 1, lines 1.1.48-1.1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/mitologiarum-libri-tres/1.1.48

III. De Ioue et Iunone.
id est primum Iouem ut ignem, unde et Zeus Grece dicitur; Zeus enim Greca significatione siue uita siue calor dici potest, siue quod igne uitali animata omnia dicerent, ut Eraclitus uult, siue quod hoc elementum caleat; secundam Iunonem quasi aerem, unde et Era Grece dicitur; et quamuis aerem masculum ponere debuerunt, tamen ideo sororem Iouis, quod haec duo elementa sibi sint ualde consocia, ideo Iouis et coniugem, quod maritatus aer igne feruescat. Nam et Teopompus in Cipriaco carmine et Ellanicus in dios politia quam descripsit ait Iunonem ab Ioue uinctam catenis aureis et degrauatam incudibus ferreis, illud nihilominus dicere uolentes quod aer igni caelesti coniunctior duobus deorsum elementis misceatur, id est aquae et terrae, quae elementa duobus superioribus grauiora sunt.
IV. Fabula Neptuni.
Neptunum uero tertium uelut aquarum uoluerunt elementum, quem ideo Grece etiam Posidoniam nuncupant quasi pion idonan quod nos Latine facientem imaginem dicimus, illa uidelicet ratione quod hoc solum elementum imagines in se formet expectantium, quod nulli alio ex quattuor conpetat elementis. Tridentem uero ob hac re ferre pingitur, quod aquarum natura triplici uirtute fungatur, id est liquida, fecunda, potabilis. Huic et Neptuno Amphitritem in coniugium deputant  amphi enim Grece circumcirca dicimus  eo quod omnibus tribus elementis aqua conclusa sit, id est sit in caelo, sit in aere id est in nubibus, et in terra, ut sunt fontes uel putei.
V. Fabula de Plutone.
Quartum etiam Plutonem dicunt terrarum praesulem  plutos enim Grece diuitiae dicuntur  solis terris credentes diuitias deputari. Hunc etiam tenebris abdicatum dixerunt, quod sola terrae materia sit cunctis elementis obscurior. Sceptrum quoque in manu gestat quod regna solis conpetant terris.
VI. Fabula de Tricerbero.
Tricerberum uero canem eius subiciunt pedibus, quod mortalium iurgiorum inuidiae ternario conflentur statu, id est naturali, causali, accidenti. Naturale est odium ut canum et leporum, luporum et pecudum, hominum et serpentium, causale est ut amoris zelum atque inuidiae, accidens est quod aut uerbis casualiter oboritur ut hominibus aut comestionis propter ut iumentis. [Cerberus uero dicitur quasi creoboros, hoc est carnem uorans et fingitur tria habere capita pro tribus aetatibus, infantia, iuuentute, senectute, per quas introiuit mors in orbem terrarum.

---

Fulgentius, MITOLOGIARUM LIBRI TRES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius.html.
