# Mitologiarum Libri Tres 1.1.56-63

Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres, Book 1, lines 1.1.56-1.1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/mitologiarum-libri-tres/1.1.56

VII. Fabula de Furiis.
Huic quoque etiam tres Furias deseruire dicunt, quarum prima Allecto < secunda Tisiphone, tertia Megera >; Allecto enim Grece inpausabilis dicitur; Tisiphone autem quasi tuton phone, id est istarum vox; Megera autem quasi megale eris, id est magna contentio. Primum est ergo non pausando furiam concipere, secundum est in uoce erumpere, tertium iurgium protelare.
VIII. Fabula de Fatis.
Tria etiam ipso Plutoni destinant fata; quarum prima Cloto, secunda Lacesis, tertia Atropos  clitos enim Grece euocatio dicitur, Lacesis uero sors nuncupatur, Atropos quoque sine ordine dicitur  hoc uidelicet sentire uolentes quod prima sit natiuitatis euocatio, secunda uitae sors, quemadmodum quis uiuere possit, tertia mortis conditio quae sine lege uenit.
IX. Fabula de Arpyis.
Arpyias etiam tres inferis Uirgilius deputat, quarum prima Aello, secunda Oquipete, tertia Celeno  arpage enim Grece rapina dicitur  ideo uirgines, quod omnis rapina arida sit et sterilis, ideo plumis circumdatae, quia quicquid rapina inuaserit celat, ideo uolatiles, quod omnis rapina ad uolandum sit celerrima. Aello enim Grece quasi edon allon, id est alienum tollens, Oquipete id est citius auferens, Celenum uero nigrum Grece dicitur, unde et Homerus prima Iliados rhapsodia: [aipsa toi haima kelainon eroesei peri douri], id est: Statim niger tuus sanguis emanabit per meam hastam  hoc igitur significare uolentes quod primum sit alienum concupisci, secundum concupita inuadere, tertium celare quae inuadit.
X. Fabula de Proserpina.
Plutoni quoque nuptam uolunt Proserpinam, Cereris filiam; Ceres enim Grece gaudium dicitur; et ideo illam frumenti deam esse uoluerunt, quod ubi plenitudo sit fructuum gaudia superabundent necesse est. Proserpinam uero quasi segetem uoluerunt, id est terram radicibus proserpentem, unde et Ecate Grece dicitur; hecaton enim Grece centum sunt; et ideo illi hoc nomen inponunt, quia centuplatum seges proferat fructum.

---

Fulgentius, MITOLOGIARUM LIBRI TRES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius.html.
