# Mitologiarum Libri Tres 1.1.64-73

Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres, Book 1, lines 1.1.64-1.1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/mitologiarum-libri-tres/1.1.64

XI. Fabula Cereris.
Hanc etiam mater cum lampadibus raptam inquirere dicitur, unde et lampadarum dies Cereri dedicatus est, illa uidelicet ratione quod hoc tempore cum lampadibus, id est cum solis feruore, seges ad metendum cum gaudio requiratur.
XII. Fabula Apollinis.
Apollinem solem dici uoluerunt; apollon enim Grece perdens dicitur, quod feruore suo omnem sucum uirentium dequoquendo perdat herbarum. Hunc etiam diuinationis deum uoluerunt, siue quod sol omnia obscura manifestat in lucem seu quod in suo processu et occasu eius orbita multimodis significationum monstret effectus. Sol uero dicitur aut ex eo quod solus sit aut quod solite per dies surgat et occidat. Huic quoque quadrigam scribunt illam ob causam, quod aut quadripertitis temporum varietatibus anni circulum peragat aut quod quadrifido limite diei metiatur spatium; unde et ipsis equis condigna huic nomina posuerunt, id est Erytreus, Acteon, Lampus et Filogeus. Erytreus Grece rubeus dicitur quod a matutino ipse limine rubicundus exurgat, Acteon splendens dicitur quod tertiae horae metis uehemens insistens lucidior fulgeat, Lampus uero ardens dum ad umbilicum diei centratum conscenderit circulum, Filogeus Grece terram amans dicitur quod horae nonae procliuior uergens occasibus pronus incumbat.
XIII. Fabula de Coruo.
In huius etiam tutelam coruum uolunt, siue quod solus contra rerum naturam in mediis ipsis aestiuis feruoribus ouiparos pullulet fetus, unde et Petronius:
'Sic contra rerum naturae munera notae coruus maturis frugibus oua refert',
siue quod in orneoscopicis libris secundum Anaximandrum siue etiam secundum Pindarum solus inter omnes aues LX quattuor significationes habeat uocum.
XIV. Fabula de Lauro.
In huius etiam tutelam laurum ascribunt, unde etiam eum amasse Dafnem dicunt, [Penei] fluminis filiam. Et unde laurus nasci possit nisi de fluuialibus aquis? Maxime quia et eiusdem Penei fluminis ripae lauro abundare dicuntur. At uero amica Apollinis ob hac re uocitata est, quia illi qui de somniorum interpretatione scripserunt ut Antiphon, Filocorus et Artemon et Serapion Ascalonites promittant in libris suis quod laurum si dormientibus ad caput posueris, uera somnia esse uisuros.

---

Fulgentius, MITOLOGIARUM LIBRI TRES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius.html.
