# Mitologiarum Libri Tres 1.1.84-99

Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres, Book 1, lines 1.1.84-1.1.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/mitologiarum-libri-tres/1.1.84

Quare pennas.
Pennata uero talaria, quod negotiantum pedes ubique pergendo [quasi] pennati sunt.
Quare uirgam.
Uirgam uero serpentibus nexam ob hoc adiciunt, quod mercatus det aliquando regnum ut sceptrum, det uulnus ut serpentum.
Quare galerem et gallum.
Galere enim coperto capite pingitur, quod omne negotium sit semper absconsum. Gallum quoque in eius ponunt tutelam, siue quod omnis negotiator semper inuigilet seu quod ab eius cantu surgant ad peragenda negotia.
Quare Ermes.
Ermes quoque Grece dicitur ab eo, quod est ermeneuse quod nos Latine disserere dicimus, illa uidelicet causa quod negotiatori linguarum sit disertio necessaria. Utraque etiam regna permeare dicitur, superna atque inferna, quod modo uentis in altum nauigans currat, modo dimersus inferna tempestatibus appetat.
Quare fur, quare celer dicitur.
Hunc etiam deum furti ac praesulem uolunt, quod nihil intersit inter negotiantis rapinam atque periurium furantisque deierationem ac raptum. Stellam uero quae stilbos Grece nuncupatur, quam ei pagani adscribunt, ex quo etiam diei nomen inuenerunt, tantum celerior planetis omnibus currit, ut septima die suos permeet circulos, quod Saturnus uiginti octo annis et Iuppiter duodecim possunt; unde etiam Lucanus ait: motuque celer Cyllenius hebet.
Quare Argum occidit.
Denique etiam Argum luminum populositate conseptum interemisse dicitur, dum oculorum inmensam unius corporis segetem ubique uiua circumspectione florentem singularis uulneris recussu falcifero messuisset curuamine. Quid sibi ergo tam fabulosum Greciae commentum uelit, nisi quod etiam centum custodes totidemque astutos sine negotiatione uacuos  unde et Argus Grece uacuus dicitur  et furantis astutia et negotiantis circumuenit astuta falcataque cautela. Solet igitur adludere his speciebus et honeste mendax Grecia et poetica garrulitas semper de falsitate ornata,
XIX. De Danae
dum et Danae imbre aurato corrupta est non pluuia, sed pecunia,
XX. De Ganimede
et raptum Ganimedem aquila non uere uolucris, sed bellica praeda. Iuppiter enim, ut Anacreon antiquissimus auctor scripsit, dum adversus Titanas, id est Titani filios qui frater Saturni fuerat, bellum adsumeret et sacrificium caelo fecisset, in uictoriae auspicium aquilae sibi adesse prosperum uidit uolatum. Pro quo tam felici omine, praesertim quia et uictoria consecuta est, in signis bellicis sibi aquilam auream fecit tutelaeque suae uirtuti dedicauit, unde et apud Romanos huiuscemodi signa tracta sunt. Ganimeden uero bellando his signis praeeuntibus rapuit, sicut Europam in tauro rapuisse fertur, id est in nauem tauri picturam habentem, et Isidem in uacca, similiter in nauem huiusce picturae. Denique ut hoc certius esse cognoscas, nauigium Isidis Aegyptus colit.

---

Fulgentius, MITOLOGIARUM LIBRI TRES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius.html.
