Latin
Book 2, lines 2.1.1-2.1.4
Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres 2.1.1-4
Not analysed yet
LIBER II
Studens, mi domine, tuo reuerendo imperio meam stultitiam uelut naufrag< us tu >o commisi iudicio bifida ambiguitate suspensus, utrumne lector quilibet laudet constructa aut destruat laborata. Sed quia nullatenus haec nostrum aut nomen extollunt aut crimen officiunt, illo uidelicet pacto quod si ab his lector melius sapit, deum proferat qui potiora concessit, sin uero ab his minus aliquid desipit, ipsum proferat qui ista contribuit: ergo et haec non nostra sunt, sed eius donum, et quae ampliora eueniunt, non hominis, sed diuinum est largimentum; sicut enim liuoris nota est silere quod noueram, ita non crimen est enarrare quod senseram. Ergo si his amplius sapis, lauda mentem purissimam quae quod habuit non negauit, si haec ante nescieras, habes arenam nostri studii ubi tui exerceas palestram ingenii.
I. Fabula de iudicio Paridis.
Philosophi tripertitam humanitatis uoluerunt uitam, ex quibus primam theoreticam, secundam practicam, tertiam filargicam uoluerunt, quas nos Latine contemplatiuam, actiuam, uoluptariam nuncupamus; ut etiam propheta ait: 'Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit', id est non abiit, non stetit, non sedit. Prima igitur contemplatiua est quae ad sapientiam et ad ueritatis inquisitionem pertinet, quam apud nos episcopi, sacerdotes ac monachi, apud illos philosophi gesserunt; quibus nulla lucri cupiditas, nulla furoris insania, nullum liuoris toxicum, nullus uapor libidinis, sed tantum indagandae ueritatis contemplandaeque iustitiae cura macerat, fama ornat, pascit spes. Secunda actiua est quae tantum uitae commodis anxiata, ornatui petax, habendi insatiata, rapiendi cauta, seruandi sollicita geritur; plus enim quod habeat cupit quam quod sapiat quaerit, nec considerat quod expediat, ubi intercedit quod rapiat; denique ideo non perstat stabile, quia non uenit honeste; hanc enim uitam penes antiquos aliqui tyranni, penes nos mundus omnis gerit. Uoluptaria uero uita est quae libidinis tantummodo noxia nullum honestum reputat bonum, sed solam uitae adpetens corruptelam aut libidine mollitur aut homicidiis cruentatur aut rapina succenditur aut liuoribus rancidatur; sed hoc penes illos Epicurei ac voluptarii, penes nos uero huiusmodi uita natura, non crimen est; et quia bonum nemo gerit, nec nasci bonum licet. Id itaque considerantes poetae trium dearum ponunt certamina, id est Mineruam, Iunonem et Uenerem de formae qualitate certantes. Ideo uero Iouem his non posse iudicare dixerunt, siue quod praefinitum mundi iudicium ignorabant, quia in libertatem arbitrii constitutum hominem crederent, quod itaque, si uelut deus Iuppiter iudicasset, damnando duas unam tantummodo terris uitam dimitteret; sed ideo ad hominem iudicium transferunt cui liberum deligendi debetur arbitrium. Sed bene pastor, quia non ut sagitta certus et iaculo bonus et uultu decorus et ingenio sagacissimus, denique brutum quiddam desipuit et ut ferarum ac pecudum mos est ad libidinem limaces uisus intorsit quam uirtutem aut diuitias inquisiuit. Sed quid sibi tres deae de tribus uitarum ordinibus uindicent edicamus.