# Mitologiarum Libri Tres 2.1.15-18

Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres, Book 2, lines 2.1.15-2.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/mitologiarum-libri-tres/2.1.15

IV. Fabula Antei et Herculis.
Anteus enim in modum libidinis ponitur, unde et Grece antion contrarium dicimus; ideo et de terra natus, quia sola libido de carne concipitur. Denique etiam tacta terra uiridior exurgebat; libido enim quanto carni consenserit, tantum surgit iniquior. Denique a uirtute gloriae quasi ab Hercule superatur; nam denegato sibi terrae tactu commoritur altiusque eleuatus materna non potuit mutuari suffragia, quo euidentem suae rei fabulam demonstrasset. Omnem enim mentem dum uirtus in altum sustulerit et carnalibus eam denegarit aspectibus, uictrix statim exurgit. Ideo etiam et diu in certamine dicitur desudasse, quia rara est pugna quae cum concupiscentia uitiisque congreditur, sicut Plato in moralibus ait: 'Sapientes uiri maiorem cum uitiis quam cum inimicis pugnam gerunt'. Nam et Diogenes quinicus dum dolore ramicum torqueretur et uidisset homines ad amphitheatrum concurrentes dicebat: 'Qualis hominum stultitia; currunt spectare feris homines repugnantes et me praetereunt cum naturali dolore certantem'.
V. Fabula Teresiae.
Teresias serpentes duos concumbentes uidit, quos cum uirga percussisset, in feminam conuersus est. Iterum post temporis seriem eos concumbentes uidit, similiterque percussis iterum est in pristinam naturam conuersus. Ideoque dum de amoris qualitate certamen Iuno et Iuppiter habuissent, eum iudicem quaesierunt. Ille dixit tres uncias amoris habere uirum et nouem feminam; Iuno irata ei lumen ademit, Iuppiter uero diuinitatem ei concessit. Grecia enim quantum stupenda mendacio, tantum est admiranda commento; Teresiam enim in modum temporis posuerunt quasi teroseon id est aestiua perennitas. Ergo ex uerno tempore, quod masculinum est quia eodem tempore clusura soliditasque est germinum, dum coeuntia sibi adfectu animalia uiderit eaque uirga id est feruoris aestu percusserit, in femineum sexum conuertitur, id est in aestatis feruorem. Ideo uero aestatem in modum posuerunt feminae, quod omnia patefacta eodem tempore suis emergant folliculis. Et quia duo concipiendi sunt tempora, ueris et autumni, iterum conceptu prohibito ad pristinam redit imaginem. Autumnus enim ita omnia masculino corpore astringit, quo constrictis arborum uenis uitalis suci conmerciales transennas iterum stringens foliorum marculentam detundat caluitiem. Denique duobus diis id est duobus elementis arbiter quaeritur, igni atque aeri, de genuina amoris ratione certantibus. Denique iustum proferat iudicium; in fructificandis enim germinibus dupla aeri quam igni materia suppetit; aer enim et maritat in glebis et producit in foliis et grauidat in folliculis, sol uero maturare tantum nouit in granis. Nam, ut hoc certum sit, cecatur etiam a Iunone, illa uidelicet causa, quod hiemis tempus aeris nubilo caligante nigrescat, Iuppiter uero occultis uaporibus conceptionalem factum ei futuri germinis subministrat, id est quasi praescientiam; nam ob hac re etiam Ianuarius bifrons pingitur, quod et praeterita respiciat et futura.

---

Fulgentius, MITOLOGIARUM LIBRI TRES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius.html.
