# Mitologiarum Libri Tres 2.1.26-29

Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres, Book 2, lines 2.1.26-2.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/mitologiarum-libri-tres/2.1.26

VII. Fabula de adulterio Ueneris.
Iuste uel Sol Ueneris depalat adulterium, quatenus Luna solet eius celare secretum. Uenus cum Marte concubuit, quam Sol inueniens Uulcano prodidit; ille adamante catenas effecit ambosque religans diis turpiter iacentes ostendit. Illa dolens quinque filias Solis amore succendit [id est Pasiphe, Medea, Fedra, Circe, Dirce]. Quid sibi in hoc poetica alludat garrulitas inquiramus. Perstant nunc in nostra uita de hac fabula certe admodum testimonia; nam uirtus corrupta libidine sole teste apparet, unde et Ouidius in [quinto] metamorfoseon ait: 'Uidit hic deus omnia primus'. Quae quidem uirtus corrupta libidine turpiter catenata feruoris constrictione tenetur. Haec itaque quinque Solis filias, id est quinque humanos sensus luci ac ueritati deditos quasi solis fetus hac corruptela fuscatos [amore succendit]. Ob hac re etiam huiuscemodi nomina quinque ipsis Solis filiabus uoluerunt: primam Pasiphen ut uisum, id est quasi pasinfanon, quod nos Latine omnibus apparentem dicimus  uisus enim reliquos quattuor inspicit sensus, quia et eum qui clamat uidet et palpanda notat et degustata aspicit et odoranda intendit , secundam Medeam quasi auditum hoc est medenidean quod nos Latine nullam uisionem dicimus  uox enim corpore nuda est , tertia Circe tactui similis, id est quasi si diceret cironcr e Grece, quod nos Latine manuum iudicium dicimus, quarta Fedra quasi odoratus, uelut si dicat feronedon quasi adferens suauitatem, quinta Dirce saporis iudex, id est quasi drimoncrine quod nos Latine acrum iudicans dicimus.
VIII. Fabula Ulixis et Sirenarum.
Sirenae enim Grece tractoriae dicuntur; tribus enim modis amoris inlecebra trahitur, aut cantu aut uisu aut consuetudine, amantur enim quaedam, <quaedam> speciei uenustate, quaedam etiam lenante consuetudine. Quas Ulixis socii obturatis auribus transeunt, ipse uero religatus transit. Ulixes enim Grece quasi olonxenos id est omnium peregrinus dicitur; et quia sapientia ab omnibus mundi rebus peregrina est, ideo astutior Ulixes dictus est. Denique Sirenas, id est delectationum inlecebras, et audiuit et uidit id est agnouit et iudicauit, et tamen transiit. Nihilominus ideo et quia auditae sunt, mortuae sunt; in sensu enim sapientis omnis affectus emoritur; ideo uolatiles, quia amantum mentes celeriter permeant; inde gallinaceos pedes, quia libidinis affectus omnia quae habet spargit; nam denique et Sirenes dictae sunt; sirene enim Grece trahere dicitur.

---

Fulgentius, MITOLOGIARUM LIBRI TRES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius.html.
