Latin
Book 2, lines 2.1.36-2.1.39
Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres 2.1.36-39
Not analysed yet
XII. Fabula Dionisii.
Iuppiter cum Semele concubuit, de qua natus est Liber pater; ad quam cum fulmine ueniens, crepuit; unde pater puerum tollens in femore suo misit, postea Maroni nutriendum dedit. Hic Indiam debellauit et inter deos deputatus est. Itaque cum Semele quattuor sorores appellatae sunt, Ino, Autonoe, Semele et Agaue. Quid sibi haec fabula mistice sentiat, exquiramus. Quattuor sunt ebrietatis genera, id est prima uinolentia, secunda rerum obliuio, tertia libido, quarta insania; unde et nomina haec quattuor Baccae acceperunt: Baccae dictae sunt quasi uino baccantes, prima Ino inos enim Grece uinum dicimus ,secunda Autonoe quasi autenunoe, id est se ipsam non cognoscens, tertia Semele quasi somalion quod nos Latine corpus solutum dicimus, unde et ipsa genuisse Liberum patrem dicitur, id est de libidine nata ebrietas, quarta Agaue quae ideo insaniae comparatur, quod caput filii uiolenta absciderit. Liber ergo pater dictus est, quod uini passio liberas mentes faciat; Indos uero uicisse, quod haec gens ualde sit uino dedita duobus scilicet modis, siue quod feruor solis eos faciat potatores siue quod ibi sit Falernum uinum uel Meroitanum, cuius uini tanta uirtus est, quo uix quilibet ebriosus sextarium mense toto bibat; unde et Lucanus ait: 'Indomitum Meroe cogens spumare Falernum'; aqua enim omnino domari non potest. Maroni etiam Dionisius nutriendus datur quasi Meroni; mero enim omnis nutritur uinolentia. Hic etiam tigribus sedere dicitur, quod omnis uinolentia feritati semper insistat siue etiam quod uino ecferatae mentes mulceantur; unde et Lieus dicitur quasi lenitatem praestans. Iuuenis uero ideo pingitur Dionisius, quia numquam ebrietas matura est; ideo etiam nudus, seu quod omnis ebriosus interuertendo nudus remaneat aut mentis suae secreta ebriosus nudet.
XIII. Fabula de Cigno et Leda.
Quamuis in omnibus libidinis amor sit turpior, numquam tamen deterior erit quam cum se honorato miscuerit. Libido enim honestatis nouerca dum quod expediat nescit, semper est maiestati contraria. Qualis enim diuinitas qui quaesit quod esse uelit, ne quod fuerat esset. Iuppiter enim conuersus in cignum cum Leda concubuit; quae peperit ouum, unde nati sunt tres, Castor, Pollux et Elena. Sed haec fabula mistici saporem cerebri consipit; Iuppiter enim in modum potentiae ponitur, Leda uero dicta est quasi lide, quod nos Latine aut iniuria aut conuicium dicimus. Ergo omnis potentia iniuriae mixta speciem suae generositatis mutat. Ideo uero in cignum conuersus dicitur quod ferant fisiologi, quam maxime Melistus Euboicus, qui omnium fisiologorum sententias disputauit, huius generis auem ita conuiciis esse plenam, ut ipsa aue clamante reliquae aues taceant quae praesto fuerint; unde et olor dictus est quasi ab oligoria tractum, quod nos Latine iniuriam dicimus. Ergo quotienscumque nobilitas in iniuriam uergit, conuiciis misceatur necesse est. Sed quid ex hac re concipitur, uideamus; nihilominus ouum, quia sicut in ouo omnis sordities, quae pur[g]ari potest in genere, continetur intrinsecus, ita etiam in effectus iniuriae omnis est inmunditia. Sed ex hoc ouo generantur tres, Castor, Pollux et Helena, nihilominus seminarium scandali et discordiae, sicut ante diximus, 'et geminum luctu concussit adultera mundum'. Castorem uero et Pollucem quasi in modum perditionis ponunt, unde et in mari Castorum signa dixerunt quae periculum creant; nam ob hanc rem etiam ambos alternatim resurgere atque occidere dicunt, quod superbia nonnumquam iubet, nonnumquam occidat; unde et iperefania Grece superbia dicitur. Sed iperefania proprie superapparitio nuncupatur, quod sicut in istis duobus signis quae eorum fratrum uocabulo nuncupauerunt unus superappareat, alter [uero] mergat, sicut lucifer et antifer; nam Grece Pollux apo tu apollin, id est a perdendo et Castor quasi cacon steron, id est malum extremum.