# Mitologiarum Libri Tres 2.1.9-10

Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres, Book 2, lines 2.1.9-2.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/mitologiarum-libri-tres/2.1.9

De Uenere.
Tertiam Uenerem uoluptariae uitae in similitudinem posuerunt. Uenerem dici uoluerunt aut secundum Epicureos bonam rem aut secundum Stoicos uanam rem; Epicurei enim uoluptatem laudant, Stoici uoluptatem damnant; isti libidinem colunt, illi libidinem nolunt. Unde et Afrodis dicta est  afros enim Grece spuma dicitur , siue ergo quod sicut spuma libido momentaliter surgat et in nihilum ueniat, siue quod concitatio ipsa seminis spumosa sit. Denique ferunt poetae quod exsectis falce Saturni uirilibus atque in mare proiectis exinde Uenus nata sit, illud nihilominus ostendere uolens poetica uanitas quod Saturnus Grece Cronos dicitur; chronos enim Grece tempus uocatur. Abscisae ergo uires temporis, id est fructus, falce quam maxime atque in humoribus uiscerum uelut in mari proiectae libidinem gignant necesse est. Saturitatis enim abundantia libidinem creat, unde et Terentius ait: 'Sine Cerere et Libero friget Uenus'. Hanc etiam nudam pingunt, siue quod nudos sibi adfectatores dimittat siue quod libidinis crimen numquam celatum sit siue quod numquam nisi nudis conueniat. Huic etiam rosas in tutelam adiciunt; rosae enim et rubent et pungunt, ut etiam libido rubet uerecundiae opprobrio, pungit etiam peccati aculeo; et sicut rosa delectat quidem, sed celeri motu temporis tollitur, ita et libido libet momenaliter, fugit perenniter. In huius etiam tutelam columbas ponunt, illa uidelicet causa, quod huius generis aues sint in coitu feruidae; huic etiam tres adiciunt Carites, duas ad nos conuersas, unam a nobis auersam, quod omnis gratia simplex eat, duplex redeat; ideo nudae sunt Carites, quia omnis gratia nescit subtilem ornatum. Hanc etiam in mari natantem pingunt, quod omnis libido rerum patiatur naufragia, unde et Porfirius in epigrammate ait: 'Nudus, egens, Ueneris naufragus in pelago.' Conca etiam marina portari pingitur, quod huius generis animal toto corpore simul aperto in coitu misceatur, sicut Iuba in fisiologis refert.

---

Fulgentius, MITOLOGIARUM LIBRI TRES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius.html.
