# Mitologiarum Libri Tres 3.1.22-4

Fulgentius, Mitologiarum Libri Tres, Book 3, lines 3.1.22-3.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius/mitologiarum-libri-tres/3.1.22

VIII. Fabula Mirrae et Adonis.
Mirra patrem suum amasse dicitur, cum quo debriato concubuit; cumque eam pater utero plenam rescisset, crimine cognito euaginato eam coepit persequi gladio. Illa in arborem myrram conuersa est; quam arborem pater gladio percutiens, Adon exinde natus est. Quid uero sibi haec fabula sentiat edicamus. Mirra genus est arboris, de qua sucus ipse exsudat; haec patrem amasse dicitur. Istae enim arbores in India sunt, quae solis caloribus crementantur, et quia patrem omnium rerum solem esse dicebant, cuius opitulatu cuncta germinum adolescit maturitas, ideo et patrem amasse dicitur; dumque iam grandioris fuerit roboris, solis ardoribus crepans ragades efficit, per quas sucum desudat  quod mirra dicitur  et redolentibus lacrimosa guttulis fletus suaues scissuris hiantibus iaculatur. Unde et Adonem genuisse fertur; adon enim Grece suauitas dicitur; et quia haec species odore suauis est, Adonem dicitur genuisse. Ideo autem Uenerem eum amasse dicunt, quod hoc genus pigmenti sit ualde feruidum; unde et Petronius Arbiter ad libidinis concitamentum mirrinum se poculum bibisse refert; nam et Sutrius comediarum scriptor introducit Gliconem meretricem dicentem: 'Murrinum mihi adfers quo uirilibus armis occursem fortiuscula.'
IX. Fabula Apollinis et Marsyae.
Minerua ex osse tibias inuenit, de quibus cum in conuiuio deorum cecinisset eiusque tumentes buccas dii omnes inrisissent, illa ad Tritonam paludem pergens in aqua faciem suam speculata, dum turpia adiudicasset buccarum inflamina, tibias iecit. Quibus Marsyas repertis doctior factus Apollinem concertaturus de cantibus prouocauit. [Qui] sibi Midam regem iudicem deligunt. Quem Apollo, cur non recte iudicasset, asininis auribus deprauauit. Ille criminis sui notam tonsori tantum ostendit praecipiens ei ut, si crimen eius celaret, eum participem regni efficeret. Ille in terram fodiuit et secretum domini sui in defosso terrae dixit et operuit; in eodem loco calamus natus est, unde sibi pastor tibiam faciens  quae cum percutiebatur dicebat: Mida rex aures asininas habet, nihilominus quod ex terra conceperat [calamus canebat]. Unde et Petronius Arbiter ait:
'Sic commissa uerens auidus reserare minister
fodit humum regisque latentes prodidit aures;

---

Fulgentius, MITOLOGIARUM LIBRI TRES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fulgentius.html.
