# De morbo Gallico 100-2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, EFALOLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/100-2

locutos: & voluere esse inuentum Arabum, & lignum Auic. quod Karon appellat, & d. esse lignum Indum, vocant quientiam Rallem, confirmant hoc, quia huius modi medicamentum facit ad affectus articulorum sicuti Guaiacum. Decepti sunt hi à voce ligni IndiNam temporibus Auic. non patebat haec india occiidentalis. Et quamuis Mattheolus, & alij scripserint ex Taprobane, & calechut deferri, tamen quicquid dieni habuimus in Italia delatum est ex Hispanis Castili ensibus ab Indijs occiduis. Nunquàm Lusitani lignum Indicum ex Calechut asportarunt; Erat igitur lignum Auic. ex Indijs orientalibus, non tamen est quaiacum, nec palus sanctus. Aliqui voluere esse lignum descriptum ab Auic. quod Hestdeen, vel hestebdehen vocat; alij sunt qui velint esse Ebenum, & isti non valde decipiuntur, minus decipiuntur in Guaia co, at in Paro errant poenitus, quia Ebenus nigra est, palus est lignum flauum. at in Guaiaco adest nigredo, fundum petit aquae sicuti Ebenum; ergo idem sunt.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
