# De morbo Gallico 102

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/102

Cap. XLI. PRIMVM sideradamus statim duo percipiemus, Amaritudo amarorem quendam, quo explebitur totum os, deinligni deacredinem insignem, quae stimulat palatum, Ter Acredo. tò si decoquamus in aqua decoctum primùm amare Mordicastit in ore, secundò mordicat, tertiò si vlcera abluitio. mus valdè pungit, & mordicat. Quartò solet caleCalefacit li facere strenuè ventriculum labefactatum, & est haec gnum et ve communis opinio, & experimentum meum. Ita .n. triculum ro calefacit, quòd si in intemperiebus calidis detur foboras. uet, & auget intemperiem, Ideò Guaiacum colligimus calidum esse, nam omnia amara necessariò ca uda sunt; & si frigida sint amara, illa constant ex dua bus partibus, quarum altera, quae est in superficie amara, & calida est; frigida autem latet, & plures sunt partes latentes, quàm manifestae, ideò refrigetat, at in Guaiaco multae sunt partes amarae, & non tan tum superficiales, nam prima decoctione amarum st, in secunda remanet amaritudo, & propter hanc lationem assero totum amarum, & per consequens calidum. Acria omnia calida sunt, vt in pluribus, at in Guaiaco semper acredo adest in primo, secundo, & tertio decocto, ergo calidum est. praeterea vsus con firmat, quia calefacit. sed in quo gradu? est valdè calidum, & quanuis quidam dicant esse temperatum eo quòd sanat homines à multis morbis calidis, & frigidis, calidos tepore suo, frigidos etiam tepore suo dicunt morbos profligare, Decipiuntur tamen isti, & cerebrum non habent, cum testentur medicamentum amarum, mordax, esse moderatum, si Galeni artem callerent id non dicerent; nos videmus amarorem, ergo adest materia suffocata calida multa; abhorret sensus, ideò est calidum in principio tertij gra dus, vel in secundo finiente. Calidum igitur sit.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
