Latin
Cap. XLI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 103
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea nos videmus, quòd medicamentum hoc valdè siccat, saepe enim capimus decoctum Guaiaci, &madefacimus inteolum quo inungimus vlcera, &pustulas non solum Gallica, &sanantur. Ego vidi in lippitudinibus, &perturbationibus oculorum, &lachrimas, &fluxiones desijsse ob decoctum Gualaci, &maximè corticis, ergo medicamentum est siccans in eodem gradu. at in cortice maior adest vis sic candi, veluti caliditas aliquantisper cedit, maior enim est in ligno, quàm in cortice, in cortice siccitas maior, sed hic excessus ita paruus, vt insensibilis sit. Inter omnes alias facultates habet, quòd sanat Gallicum, non quia siccet, aut calefaciat, sed quoniam ligni natura talis est; Nam ad id, quod à tota subi tia laedit requiritur medicamentum à tota substantia sanant. Hanc substantiam solus Deus sibi reseruauit, nos cognoscere non possumus. An lignum Indicum valeat ad alias inflirmitates. XLII. Cap. AN verò omnes morbos sanet nec ne? ego credo quod hoc medicamentum sit bonum ad alias affectio nes, cum tota substantia agat.