# De morbo Gallico 109

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/109

In aliquot locis ascia; (sicut vos videtis in ligno verzino) in frustra secant minima; alij apponunt lign torno, & cum instrumento caedente comminuunt; sunt aliqui, qui serrando sensim in minutissimas par ticulas reddunt; sunt qui scobina pestinaria; vos vide tis istos, qui faciunt pectines osseos, habent scobinam asperiorem, qua collimamus lignum, & est lima lata quatuor digitis. & ita comminuitur lignum. Pręstantior harum praeparationum quae est? Dico illam meliorem, quae praeparat lignum ad maturationem, secundò quę non corrumpit lignum, & quae breui tem poris spacio terminatur. Illa quae est in vsu Venetijs, qua limatur lignum, praestantissima est ratio, quia citò agit, quia minutissime limat. Praeterea quodammodo praeparat lignum ipsum. Hoc instrumentum scobinam vocant, eo quod scobem ligni faciat, vulgo, scoffina dicitur. Hic Patauij solent vti Pectinariorum instrumento, sed non placet; Interea dum scobina comminuimus, lignum accipit teporem quendam quo sit, vt quasi fermentetur; cum limatur lignum conspicite aceruum scobis crescentem veluti aceruum formicarum, si imponitis manum teporem percipitis suauissimum. Hac ratione comminuto ligno, duplo turbidior, duplo acrior fiet decoctio, quam ex alio ligno aliter comminuto; Haec ergo sit prima praeparatio ligni: sequitur modò vt de ipsa decoctione tractemus. De decoctione ligni.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
