Latin
Cap. XLVI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 111
Unproofread scanNot analysed yet
quod decoctio ista duplici ter fieri potest, aut in duplici vase, aut ad ignem siccum, consuetudo, facilitas, aegestas obtinuere, vt plurimum conficiamus ad ignem siccum, abundantia, &commoditas inuenit, vt coquatur in duplici vase, hoc est vt vas decoctionis ponatur in caldario pleno aqua repleto quinetiam palea, ne fiala vacillet, &haec est vera ratio decoquendi, quoniam tunc fit vera elixatio quasi naturalis, ex calore, humido. Aliqui dicunt decoctum fieri dilutius hoc modo. ista non sunt dicenda, exemplo possumus hoc reprobare aquarum multarum in balneo marino paratarum, quae praestantiores sunt? nam per adustionem non fit melius decoctum, sed per maiorem eliquationem, atque mixtionem, quae à calido humido in balneo accidunt mariae, neque partes vnctuosae, aut calidae ligni ita dissoluuntur, igitur decoctum meracius, turbidius acrius, amarius, &ideò hunc vsum magis laudo, quàm in sicco igne. Diligentiores coquunt in vitreo vase, &faelicissimo sucessu; quia fit purissimum decoctum sine corruptione, &sapore aliquo, Praeterea cum vasa illa sint angustiora non multa fit exhalatio, &ideò magis elixatur, &concoquitur lignum, igitur in eligendo vase eligite habens angustissimum os, &semper coquatis cum operculo satis comprimente ne ita facile absumatur aqua, &euanescat, Coquitur decoctum hoc lento igne. Primum solemus lignis excitare seruorem; quum incipit feruere, parua flanmula carbonum vtimur, ereptis lignis; sed continuata de bet succedere ebullitio. Bulliat ad consumptionem medietatis? hoc est ex vsu communi; Verum si requi rimus maiorem exiccationem, &vim medicamenti validiorem, descendimus ad consumptionem duarum tertiarum, si minus exiccans quaerimus, &dilutius, venimus ad consumptionem vnius tertię. Ita quod primo modò remanent sex librae, secundo, quatuor, tertio, octo, Haec est norma faciendae decoctionis; quae solet aliquando refrigerati antequam coletur, aliquam do bulliens colatur, panno mundo, &spisso, ne lignum turbet decoctum, sed non multum refert an frigidum, an calidum coletur, nisi timeamus vasis prauum saporem, sin minus linquite.