# De morbo Gallico 117

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/117

Cap. XLVIII. VSVS sum istis decoctis. sed non in morbo Gallico. & primò ego vtor illa vltima decoct. composita in astate, in destillatione frigida à capite, atque in ma ximo lapsu ventriculi. reliquis nunc in cephalea et materia frigida, nunc in epilepsia, addita peonia, all quando in Ischiade, penultimo, & antepenultimo de cocto. vtor aliquando in paralisi, & in lippitudine oculorum, Infistulis lachrimalibus, & in summa in omni refrigeratione ventriculi, in refrigeratione articulorum, & podagricis affectibus ab intemperie frigida, vsus sum huiusmodi decoctis satis faelici cum successu. Decoctum verò simplicissimum dico facere semper ad morbum Gallicum incipientem, non rebellem, in inueterato in vsu esse compositum ex ligno, & cortice, aliquando cum vino, aliquando sine vino. Con clusum ergo sit hoc, atque reliqua decocta composita potius facere ad alios morbos frigidos ventriculi, ce rebri, & articulorum, non ad morbum Gallicum, idque fit cum aquae sulfureae non possunt, & quamuis inue nes optimi non videatis factam mentionem omnium, istorum in consultationibus hoc est, quia recurrimus ad Thermas tanquàm ad sacras anchoras. verùm quis potestis esse in locis, vbi hae sacrae aquae desunt, ic docui vos, vt loco balneorum substituatis. Sequitur modo tractatio quo tempore sit decoctio isti propinanda. De tempore, quo exhibendum decoctum. Cap. XLIX. SED quo tempore exibendum decoctum? oportunissimum est Ver, quanuis enim nos calorem, sudorem, & multam digestionem desideremus, tamen nimius est calor ęstatis resoluta sunt corpora atque imbecilla. quare medium veris, & principium aestatis oportunissimum tempus est, secundo est Autumnus, Aestas, & hiems. inoportuna sunt, altera propter ca lorem nimium, altera propter frigiditatem, sed si ex his eligere deberem, eligerem hiemem; fugite caniculares dies, habemus Hippocausta hieme, quibus tem peratè calefacimus talamos. primo ergo in loco ver, secundo autumnus, tertio hiems, quarto in loco ęstas. modo ad locum transeamus. De loco.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
