Latin
Cap. L
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 119
Unproofread scanNot analysed yet
De quantitate decoct. assumendi. Cap. IN quantitate ista seruamus has normas primò affectum quantus sit, si magnus, &rebellis magna quantitas exhibenda, sin minus contra. In puero minorem exhibemus portionem, quàm in adulto. ha benda etiam ratio complexionis, in calido habitu pa rum, in frigido multum; hieme magis, aestate minus, si ventriculus debilis paucam damus quantitatem, si robustus immensam. Hęc quantitas exhibetur, (quando magna est) per duos syrupos, si pauca per vnum syr. tantum. Pręterea à quatuor vnc. ad decem distendimur in ventriculo puerili à 4. vsque ad 6. in robusto ad B. in robustissimo, &valenti morbo ad 10. &2. ascendimus, sed rarum hoc est. At seruanda est alia norma. Maior enim est dosis syr. matutini, quàm vespertini, quoniam matutina hora euacultus est ventriculus, praeterea ob somnum adest maior vis, est quinetiam seruandum aliud, in primis tribus, aut quatuor diebus non exhibemus, ni si quatidie syr. vnum, idem facimus in extremis qua tuor die us in fine, at in reliquis, duos propinamus matut na, scilicet, &vespertina hora, quae stata, &firma esse debet. Quot diebus debet assumi decoctum.