# De morbo Gallico 122

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. LII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/122

sed aegri aliquando concidere solent, quia non nutriuntur, vel quia biscoctus panis paucus, tunc ouo exhibito vel pane in vino occurrimus, vt dictum; at si ventriculus non concoquit panem biscoctum tunc date con munem. Cognoscetis autem hoc, quia quando datis pharmacum cum eo educitur insignis quantitas decocti fului, sublutei, turbidi cum qua supernatant micae, & frustula panis integra, in eo casu occurratis huic symptomati, & date panem purum, & minorem decocti portionem, quam si cum Iuleb miscebitis me lius erit. Haec sunt symptomata, atque eorum correctio: iam ad excrementa transeamus. De excrementis.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
