# De morbo Gallico 124-2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. LVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/124-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/124-2

Cap. LVII. SVPERVENIT tractatio de victus ratione dum Victus rasumitur decoctum, semper instituitur siccans, & tio. tenuis ob paucitatem victus ratio. Haec autem constat in pane biscocto, quem exhibemus primum, vt ali mentum inde assumptum siccius sit, & sic faciat ad superationem tumorum. secundò quia huiusmodi panis biscoctus diutius manet in ventriculo, & ita sol uatur fame, tardius etiam manditur, & ita non excru tiatur aeger à fame. Tertia causa est. Cum panis siccus sit absorbet syrup. totum, & ideò ventriculus optime coquit vtrunque, a iqui volunt exhibere panens vt retineatur syr. in ventriculo, nè faci è fluat, sed sciatis quòd diutius remanet syr in ventriculo, quàm panis; quia non atrahitur a venis sicut alimentum, Panis quamQuantita antem panis solet esse ab vnc. iij. ad iiij. vt titas. plurimùm autem vnc. iij. damus, si autem ventriculus imbecillus sit valde, exhibeatur panis communis, Cum pane aliquid datur, nam, & obsonium requiritur. Hoc autem variare solemus, primis, atque vltimis diebus damus portiunculam carnis tostae, ali quando elixae, sed rarò, ad tres vel duas vnc. in rel quis diebus cum pane passulas associamus. Ego vidi aliquos improbantes vsum passularum, quia integrae excernuntur, Non est verum, sunt folliculi puri pas sularum, qui excernuntur; sunt enim coriacei, cartacei, duri; sed tota medulla interna suggitur, concoquitur, & digeritur. Ego laudo passulas, quia con temperant viscera. solent etiam loco passularum par uarum tribuere passulas maiores, & bonum est pondere vnc.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
