Latin
Cap. LVII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 125
Unproofread scanNot analysed yet
ij aliquando pineos nucleos, pistachia, amyg dalas; quanuis amygdalarum vsum non laudem in ventriculis debilibus. (exhibent pineos nucleos, quia boni, ac crassi sunt succi, multumque nutriunt, ex Gall. lib. 2. de alim facul. ca. 17. Pistachia verò, &si pa rum nutriant, ad hepar tamen roborandum, &succos in ipsius vijs infarctos, purgandos, vtilia sunt, vn de Gal. non audet affirmare an ex ipsis stomaco vllum accedat commodum, aut insignis laesio, quemadmodum neque, quòd aluum deijciant, aut sistant ex eodem lib. cap. xix. Anygdalae verò nihil prorsus habent. facultatis adstringentis, non subducunt ventrem neque corpus multùm nutriunt sola enim tenuandi facultas, ac detergendi, in eis praepollet, ideò ventriculum imbellem infestant. ex Gall. eodem libr. cap. 29.) Aliquando concedimus Martium panem ponde re vnc. ii. Sed habenda est ratio aetatis, consuetudi nis, habitus. Rustico dandae vnc. iiij. aut V. magis pueris, quàm senibus. De potu. Cap. LVIII. PRO potu bibat secundam aquam, de qua bibat. quantum voluerit aeger, sed non credatis, quòd quam tò magis bibunt tanto citius sanantur, si autem bibe re non possunt secundum decoct. aliqui dant vinum paratum ex ligno, &cortice supra descriptum, dilutum tamen decocto secundo Guaiaci si ad 40. dies instituatur victus ratio, primis. 4. diebus, atque 4. vltimis carnes comedant, intermedijs diebus biscoctum cum obsonio tantùm. Quid agendum post dietam, si intem peries calida hepati persistat. LIX. Cap. PERACTA dieta statim obseruare debemus an he par calidum sit, &ideo instituatur medicamentum temperans. &est saccarum ros. sace. borag. sacc. viol.