# De morbo Gallico 126

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. LVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/126

aequis portionibus, admixtis speciebus diatr. sandal. & aliquando ad O. dies exhibemus. secundo ob seruamus, quod ratione sudoris coaceruantur in externo corpore quaedam excrementa, & ideò ad balneum arte factum mittimus aegrum pro corporis detersione, si sordidum fuerit, quę autem sint illę stuffae audietis postea. Ista est via regia certa, & tuta, qua Gallicum sanamus, & hac consulo vos vt vtamini in vestris aegrotis. sunt aliae multae, sed primum de quadam ratione satis leui, & facili agamus.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
