# De morbo Gallico 128

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. LX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/128

postea capimus vnc. ij. huius, & 12. lib. aque purae, calefacimus aquam, in qua infundimus per integram noctem, vel 24. horis, postea apponimus ad ignem, & bullit ad consumptionem medietatis, ita vt sex librę remaneant. non facimus nisi vnum decoctum quod statim colamus, & taleolas extendimus supra tabulam, vt siccentur in vmbra, quoniam iterum assumuntur ad vsum; decoctum seruatur in olla calida in cineribus, vel furfuribus, quia si tepidum non manet, acescit. Sed not. quod decoctum fiat in vase oris angustis simi, quod semper, dum bullit, clausum maneat. hu ius decoct. exhibemus syrupum matutina hora libr. primo, vespertina tantundem, vel vnc. X. ventricuius facile amplexatur, quia suauis est potio; postea eodem decocto potat aeger; eius sapor insipidus est, calor vero iuris pulli gallinacei. sed aliquando vinum concedere solemus, aliquando purum, album, imbe cille, aliquando magnum decocto admixtum, & hoc pro imbecillitate aegrotantis. Cibaria est panis communis, carnes, & elixae, & tostae in moderata quantitate. solent accidere sudores validissimi, & ideò non exhibendum medicamentum purgans, nisi in fine. Et ita quotidie fit decoctum; nam ex duabus liaccipimus quotidie duas vnc. & sic integra radio duo decim diebus perdurat, postea repetimus eandem ra dicem siccatam, & eius quotidie vnc. iiij. inconquimus, & sic perdurat 6. diebus, donec tempus 18. dierum absumatur. si verò 36. diebus exhibere volumus sic sumimus vnoquoque diè vnc. 1. radicis, & coquimus in 12. lib. aquae, vt fecimus, post 24. dies sumimus repetitae radic. vnc. ij. & sic complebimus sed iam vtimur 18. diebus. si autem fiat alui suppressio capimus decoct. cum ol. ros. & mell. ros. & addito sale clystere efficimus, & ita lenitur aluus. Ego vsus sum isto medicamento in infirmitatibus viscerum, in can eris exulceratis, & in lippitudinibus felici satis, successu, sed non in morbo Gall. Not. tamen quod ex vsu radicis istius valde pinguis fit homo reliqua mira cula in nostro orbe edere respuit.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
