Latin
Cap. LXII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 129
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXII. De electione Cinae. SI vultis eligere sumite ruffam, ponderosam, non exesam carie. &in hoc diligentes estete, quoniam ex 100. rad. non inuenietis 4. bonas. sed duo vitia ha bere solent; alterum quòd sunt spongiosae, &leues, alterum quòd erunt exesae à carie. si vos non habetis nisi istas (vt plurimum sunt) prauas, &vitiosas, semper eligatis exesam à carie, dummodo ponderosa sit; quoniam minus mala est. eius quae leuis est decoctum putrescit, &non habet vim aliquam, nullum emolumentum inde trahit aeger. Haec est secunda ratio, qua Germani aliqui, atque Galli tentant morbum Gall. superare, sed Nos ad Tertiam descendemus quę Regiam praesefert Maiestatem, &est salsae perigliae de coctum, quod ego expertus sum felicibus auibus, atque omine bono. De salsa pariglia. Cap. LXIII. INTER rationes sanandi Gallici alias dixi esse Re gias, alias non Regias. Regiae sunt, quae tuto, &inllanter fallanter sanant, non Regiae, quae non frequentius, &non sine incommodo curant. Inter Regias, primas tenet dieta ex ligno Indico, quę dicta est.