Latin
IDICTI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 130-2
Unproofread scanNot analysed yet
IDICTI esse radicem smiliacis asperae de qua Diosc. libr. 4. B scriptores antiqui mentionem fecere. Quod magis confirmaui experientia; Nam cum in monte Sancti Iuliani Pisis vidissem smilatem asperam curaui effodiendam, &semper vsus sum loco salse perigliae, &per biennium illud, quo ibi fui semper felici cum suc cessu plurimos à lue Gallica liberaui. cum igitur vide rem eandem materiam, easdem notas, &facere eandem, imò maiorem experientiam, deueni in sententiam dictam. Tota Romandiola scatet hac planta, in agro Ariminensi similiter copiosissima reperitur.