# De morbo Gallico 130-2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IDICTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/130-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/130-2

IDICTI esse radicem smiliacis asperae de qua Diosc. libr. 4. B scriptores antiqui mentionem fecere. Quod magis confirmaui experientia; Nam cum in monte Sancti Iuliani Pisis vidissem smilatem asperam curaui effodiendam, & semper vsus sum loco salse perigliae, & per biennium illud, quo ibi fui semper felici cum suc cessu plurimos à lue Gallica liberaui. cum igitur vide rem eandem materiam, easdem notas, & facere eandem, imò maiorem experientiam, deueni in sententiam dictam. Tota Romandiola scatet hac planta, in agro Ariminensi similiter copiosissima reperitur.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
